1032 christus patiens cissimas manus, et dirissima flagella posito hoc verissimo proprio et naturali Dei Filio, exclamaret: quid agitis Hebraei? licetne vobis promissum Messiam, quem summa cum gratulatione suscipere debuistis, maximo cultu adorare, tradere carnificibus excruciandum, flebilem in modum discerpendum? Quem Patriarchae ves- tri a caelesti eius Progenitore summis precibus expetebant, quem fidelissimi Prophetae venturum praedicebant, quem sanctissimi Reges videre maximopere desiderabant, eum vos ad vestram salutem, institutionem, consolationem, gloriam, caelo submissum tam impie, superbe, ingrate contempsistis, ut ceu malefactorem sceleratissimum gaudeatis flagris atrocissimis, totis artubus, inaudita crudelitate, verberari, discerpi, laniari? Ah! licetne vobis Dei Filium flagellare? Nemo ista dixit, patiente ad columnam Servatore [D3v] pientissimo: qui compassus illi fuit, vix aliquis inventus fuerit; qui illachrymatus plane nullus. Quin quotquot aderant tam atroci spectaculo intenti, adeo hilares vultus praeseferebant, ut singulariter eius plagis se recreatos testarentur. Hoc ipse per vatem Regem caesus Iesus praedicens: “aLaetati sunt”, inquit, “adversum mea et convenerunt” (Ps 34[, 15]). Et procul dubio exclamabant: “Euge, euge! [...] devoravimus eum” [Ps 34, 25]. a-a “adversum me laetati sunt” (BSV) Cum igitur gens electa ex dirissima et prope lethali flagellatione Christi Domini oblectationem habeat impiam, saltem nos in adptionem eius adsciti tam funestae caedi illius adgemamus, atque cum devotissimo Hipponensi Praesule34 suspiremus: “Domine Iesu, cum te videam flagellatum, nolo esse sine flagellis”35. Gaudia sunt miseris socios numerare malorum. Cum te videam sanguine perfusum, vellem oceanum transmeare lachrymarum: cum te videam susque deque concisum, omnes tibi plagas meas afflictionum, calamitatum, dolorum, [D4r] aerumnarum, mae34 Cf. Rathe Kurt, Agostino Aurelio, vescovo di Ippona, santo († 430): ECat I, 519-568. Ab anno 396 usque ad mortem fuit Episcopus Hipponensis. 35 Non potui hunc textum in operibus s. Augustini invenire.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==