1031 discursus iii. flagella peccatoris perditissimorum hominum, qui daemonum instrumenta fuere, liberius dilaniandus exhiberetur. Videte eum novissimum virorum, a planta pedis usque ad verticem capitis totis artubus laceratum; videte, et interea, dum dirissimam eius flagellationem prosequor, pias lachrymas abluendis eius plagis apparate: cum praesertim flagella, quibus ille caesus est, vestra meaque peccata exstiterunt. 1. Eheu! unde ordiar? aut quid proferam in medium de inexplicabili laniena Domini Servatorisque nostri? Utar hic initio pientissimi Venetiarum Patriarchae, D. Laurentii Iustiniani32 paucis voculis: “Ligatur”, ait ille, “caeditur Iesusa, [D 2v] totoque flagris corpore dissipatur. Nunc scapulas, nunc ventrem, nunc brachia, nunc crura cingunt: vulnera vulneribus, plagas plagis recentibus addunt “33. a om. “Iesus” (LITA) Olim divinum Paulum Iudaeis urgentibus tribunus iussit caedi flagellis, et torqueri: “Et cum astrinxissent eum loris, dicit adstanti sibi centurioni Paulus: si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare? [...] Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum torturi erant: tribunus quoque timuit, postquam rescivit, quia civis Romanus esset” (Act 22, 25-29). Tanti aestimatus est, qui Romanae urbis in tabulas relatus erat. Aeterni rerum omnium Conditoris ac Domini Filius unigenitus, regnorum omnium atque caelorum, hominum et Angelorum omnipotens Monarcha, ab improbissimis daemonum satellitibus alligatus columnae marmoreae caeditur crudelissime. Sol talem, tantumque virum non modo in funesta reorum acie, sed neque in regali solio unquam adspexit. Quid est civis Romanus huic compositus? Quid omnium saeculorum Principes, [D3r] Reges, Augusti? Umbra una et pulvis. Attamen repertus est nemo, qui inter crudelissimorum lictorum atro32 Cf. Piva Vittorio, Lorenzo Giustiniani († 1456): ECat VII, 1553-1555, ubi legitur quod Laurentius I., essendo iam ab anno 1433 Episcopus, anno 1451 primus Patriarcha Venetiarum creatus est. Anno 1426 opus De triumphali agone Christi scripsit. 33 Laurentius Iustinianus, De triumphali agone mediatoris Christi, c. 13 : Divi Laurentii Iustiniani Protopatriarche Veneti Opera Omnia, Venetiis 1606, f. 204r.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==