1030 christus patiens torum in tartara abduci, sed pientissime absolutos, perfectissima, certissima, et nunquam terminanda in caelesti Patria libertate impertiatur. O! qui sponte capi pro me, pro meque ligari, Passus es! Vinclis me modo solve meis, Esse rei nulli captus, nullique ligatus; Mancipium tantum, Christe tuum esse, volo. Discursus III Flagella Peccatoris [Dv] Apprehendit Pilatus Iesum, et flagellavit euma (Io 19[, 1]). a om. ”eum” (BSV) Egressus quondam permissione Divina “Satan a facie Domini, percussit Iobb”, virum illum sub sole tum felicissimum, tum iustissimum, “ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius: qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio” (Iob 2[, 7]). Quis tantam calamitatem nobilissimi atque sanctissimi Principis siccis oculis adspexisset? quis tetra illa sanie toto de corpore profluente non fuisset pie commotus? Amici Iob egregie sane tum functi sunt officio suo. Cum enim venissent eum invisuri “exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum [...]. Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem c vehementem “[Iob 2, 12-13]. b “Iobum” (CP) c add. ”esse” (BSV) En ante oculos nostros, [D2r] Christiani, magis horrendum quo- tidie spectaculum obversatur: longe atrocius percussus Dei Filius, ille iustorum omnium Princeps, ille Sanctorum omnium Rex atque parens, ille Electorum omnium Caput: qui lapsus e caelo humanos induit artus, ut sic Maiestate Divinitatis velata crudelitati
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==