1029 discursus ii. spontanea vincula vero ore magnanimo pro Christiani populi defensione mortem contemnens: “Turpe est”, inquit, “bellum inferentem cedere; et ego vitam sanguinemque Religioni Sanctissimae propugnandae, [C4v] regnisque meis tuendis libens volensque consecro “. Dixit, et fortissime dimicans inter primos occubuit30. Magna Regis huius pietas digna Beatorum albo, magnum in Hungariam studium dignum perpetua recordatione: quod utrumque gloriosa morte, et prope voluntaria consignavit. Sed umbra tamen haec est aeterno Soli composita aut opposita. Hic enim allisos telluri hostes erexit, facultatem sui comprehendendi illis dedit, vincula suis benedictis manibus inicientes dissipari a Petro prohibuit, grassantem hunc ferro in satellites non leni inrepatione coercuit: nec cedere voluit periculo, nec caedi hostes permisit: cumque nihil in eum sine eius nutu possent, quidquid vellent atrocitatis exercere, libenter annuit. Omnino sponte capi voluit, teneri, ligari; et haec omnia31 propter nos, Christiani, propter nos. Quamobrem, ut cum Paulo finiam: “Carissimi, [...] ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam [Dr] Deo in odorem suavitatis” (Eph 5, 2). Nullam vero maiorem atque insigniorem Liberatori nostro possumus dilectionem exhibere, quam si continuo perpetuoque meminerimus: eius Vincula spontanea fuisse; eius captivitate nos- tram intercidisse; eius colligatione nobis aeternam esse allatam libertatem. Itaque exosculemur animo, si labris non possumus, illos consecratos, qui Deitatem humanitati coniunctam dirissime stringebant, funes; illas sacrosanctas, quae collum Sancti Sanctorum oneraverant, catenas cum lachrymis veneremur. Obsecremus denique tam beneficum Salvatorem, ut non sinat nos vinculis pecca30 Cf. Halecki Oskar, Storia della Polonia, Roma 1966, pp. 122-124. 31 In CP post “omnia” sequitur: “Eph. 2, 5”. Quae citatio a nobis hoc loco omissa est, quia videtur quod ea in textu manuscripto auctoris fuit post verba: “cum Paulo finiam” (in versu sequenti). Insuper per errorem typographicum ibi exstat citatio “2,5” loco “5,2”. In hac editione haec tota citatio, iam correcta, sequitur textum allegatum (cum quo connexa est).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==