1027 discursus ii. spontanea vincula Praeclarum hoc est amoris constantissimi sive testimonium, sive (quia princeps cothurnatus cecinit) figmentum25. Facessat nihilominus, dum Contribulis noster, eiusdem nobiscum naturae, incarnatus Dei Filius, maiora et veriora ausus: tenendum se nostri causa, stringendum atrocissime, raptandum ad supplicium, et libentissime, et promptissime et fortissime obtulit. Nec hostes voluit [C3r] perdere cum valuit, neque nos alio modo servare, quem semper obvium habebat, nisi per sua vincula. Copiam itaque dedit satellitibus sui prehendendi, ut nos ex infernalium satellitum manibus elaberemur: sui vinciendi, ut nostra vincula disrumperentur; crimen nostrum totum in se transtulit, quasi non Adam, non eius infelix posteritas Deum gravissime offendisset, ita se divinae iustitiae obiecit pro nobis universis ipse sponte factus reus, nihil reus: “habitu inventus ut homo” [Phil 2, 7], ut sicut homo pro nobis caperetur, torqueretur, damnaretur, caederetur, necaretur. “Proposito a gaudio”, quod admirabiliter notavit Doctor gentium, “sustinuit Crucem” (Hebr 12[, 2]). “Docens nos”, quod subiciit Gregorius26, “prospera contemnere et timere, adversa pro veritate diligere ac tolerare “27. Haec enim est libertas filiorum Dei, e diaboli servitute per voluntariam Christi captivitatem emancipatorum. a add. “sibi” (BSV) 5. Progredior in hac caelestis Herculis arena ulterius. Iam captus erat, iam [C3v] vincula prehenso iniciebantur, cum Petrus, ceu 25 Cf. Rostagni Augusto, Virgilio (70-19 a.C.) : EI XXXV, 424-431, ubi inter alia legitur quod Virgilius, is poetarum “princeps” utpote “il massimo poeta di Roma”, opus Aeneis uti poeta “cothurnatus” et ad “figmentum” pronus elaboravit, quia “ha attinto alla maniera dei poemi omerici, in cui l’ordine materiale è sovvertito, con caratteristico balzo di fantasia, in modo da dare rilievo soltanto a ciò ch’è vivo, a ciò ch’è essenziale, a ciò che è capace di effetto drammatico” (p. 428). 26 Probabiliter agitur hic de s. Gregorio Magno, Summo Pontifice Romano et Doctore Ecclesiae (590-604); cf. Pesci Benedetto, Gregorio I, Papa, detto Magno: ECat VI, 1112-1124. 27 Textum hic allegatum in operibus s. Gregorii Magni ad verbum invenire non potui. Attamen similem sensum habet illud s. Gregorii Magni: “[...] crucis patibulum non refugit [...] quid nobis aliud his exemplis innuens, nisi ut debeamus huius mundi et adversa non metuere, et prospera vitare?” (Homilia in Ezechielem Prophetam, Lib. II, n. 6 : PL 76, 952).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==