1026 christus patiens scelerato decreverat ligari! Tantum enim latrones et malefici effugiunt vincula, cum possunt, seque capi non [C2r] sinunt, conscii noxarum, certi suppliciorum, quaerunt latebras, tuentur etiam armis sese, quoad valent. Is vero ab uno etiam aliquo se teneri, duci, mactarique sinisset; qui nihil mali unquam commisit, quem arguere de peccato nemo ausus, verum propter mala nostra et peccata capi voluit, ligari voluit, pati voluit, mori voluit, ratam habente Aeterno Progenitore aeterni Filii hanc sanctissimam voluntatem: “Qui [...] pro nobis omnibus”, ut Apostolus Romanos edocuit, “tradidit illum” [Rom 8, 32], et stringendum, et cruciandum, et necandum. Sane cum hanc spontaneam Christi Domini captivitatem contemplor, longe illam cuiusdam Troiani militis pariter ultroneae captivitati reor esse anteferendam. Duo fuerunt Aeneae commilitones, arctissimo sibi vinculo copulati amoris, Nisus et Euryalus. Hi nocte quadam per excubias Rutulorum ex obsessis castris ad suum Ducem progressi, videntes hostilem cuneum contra se tendere beneficio tenebrarum praesentissimum discrimen [C2v] evadebant divisi. Captus tamen iunior Euryalus est. Hic Nisus vita sua carioris commilitonis vicem miseratus vel eum hostibus eripere, vel perire certus e latebris prosiliens exclamat: “Me, me, adsum, qui feci: in me convertite ferrum, o Rutuli, mea fraus omnis; nihil iste nec ausus, nec potuit; caelum hoc et conscia sidera testor”23. Timebat Nisus, quod evenit tamen, poenas caedis in Rutuloruma excubiis factae inter sopore opressos, de Euryalo sumendas. Ergo verus amator ab amicissimo sibi socio malum hoc aversurus ipse conatur subire, furentisque hostis rabiem ferocissimam in suum tergus transferre24. a “Rutulonem” (CP), ob errorem uti videtur typographicum 23 Publius Virgilius Maro, Aeneis, l. IX, vv. 427-429 : Publii Virgilii Maronis Opera, ed. C.H. Weise, Lipsciae 1844, p. 309. 24 Ea omnia quae hic narrantur de Niso et Euryalo desumpta sunt ex opere Aeneis, l. IX, vv. 351-445.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==