Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1025 discursus ii. spontanea vincula nus humanum in libertatem ex Erebo protraxit; nullum deinceps, nisi qui stulte eo redire voluerit, tartareis [Cr] lictoribus relin- quens mancipandum. Quod enim gemat adhuc nostra mortalitas in aeternae mortis ergastulis, id non est Christi vinculorum defectus, sed reproborum spontaneus erga illam mortem quam sibimetipsis consciverunt, affectus. a “et” (CChrL) b “exultarit” (ibid.) c “effectu” (ibid.) d “perderet” (ibid.) e “salvaret” (ibid.) 4. Sed iam ad rem ipsam non e proximo contemplandam, at propre manibus palpandam, accedamus. Irruentibus, ductore Iuda, in hortum fatalem Praetorianis, aliisque Synagogae crudelissimae satellitibus, “sciens” Liberator noster, “quae ventura erant super eum, processit, et dixit eis: quem quaeritis?” Respondere catervatim: “Iesum Nazarenum”. Ubi autem reddidit: “Ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram” (Io 18[, 4-6]). Quod- que iterum, atque iterum factum est. Hic mihi aliquis erumpet atque exclamabit: o quam non prospere fluunt res iterum nostrae! Perdita libertas est, cum, qui pro ea vinciendus erat, terrae suos allisit hostes, verbo prostravit. Sed nullum exspavescat [Cv] malum, qui capit mysterium. Terret hos- tes, ac sternit Sotyr noster, ut et illis suam potentiam, et nobis immensam patefaciat charitatem. Poterat eos verbo illo suo omnipotenti, divino, ad ipsa tartara detrusisse; quia tamen isthinc nos eruere voluit, erexit prostratos illos, animavit iterum prope exanimes; vi exutos omni, venia sui invadendi, capiendi, et quidquid impietati ac ferocitati hostili luberet, agendi secum, data roboravit. Hoc ipsum calamo sacro suo depingens Lucas graphice sic Iesum erectis hostibus iterum loquentem nobis repraesentat: “Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus, cum quotidie afuerim vobiscuma in templo non extendistis manumb in me. Sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum” (Lc 22[, 52-53]). a-a “vobiscum fuerim” (BSV) b “manus” (ibid.) Rectissime satellitibus impiis exprobrat; quod ceu latronem capturi illum venerint, qui sine scelere ullo proprio pro quovis

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==