Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1024 christus patiens suetis [B4r] misit me, ut mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem” (Is 61[, 1]). Qua ratione praedicavit hanc indulgentiam clausis? Ut semper solitus erat, factis magis docendo, quam verbis. Cum enim caperetur ipse, nobis tum libertas e captivitate diabolica erumpendi concessa est: cum clauderetur in tetro carcere apud Caipham, nobis tum carcer infernalis ad evadendum apertus est. Vinculis illis dirissimis, quae sacratissimis eius manibus iniecta fuere, nos a laqueis qua Daemonum, qua peccatorum, sumus exuti: catena illla gravissima, qua collum suum divinissimum circumdari atque includi voluit, nobis compedes malorum omnium disrupit. O vere caelestis Orator! O sane sapientissimus hic, et disertissime Sanctissimus Mercurius20! Quam feliciter pro nostra libertate peroravit, qui sua se istius causa exuit! Non emptum fuit hoc patrocinium, quo sumus redempti; non [B4v] obsequiis comparatum suffragium, quo ab omni servitute sive culpae, sive poenae, sumus absoluti. Manus tantum suas benignissimas Advocatus noster dedit vinciendas, et ab orco captiva gens humana protinus est manumissa. “Traditus est propter delicta nostra” [Rom 4, 25] lubens, volens, et nos aureae, caelesti, aeterni redditi libertati. Tota moles vinculorum nostrorum omnium soluta concidit, ubi terram Gigas aethereus sponte ligandus attigit. Rectissime D. Leo21: “Perpetraverit licet”, ait, “ferox turba, quod voluit, uta de sceleris sui exultaretb affectuc; maior tamen comprehensi virtus, quam comprehendentium fuit. Iudaeorum enim caecitas nihil obtinuit, nisi ut sua impietate se proderetd; Christi vero patientia hoc egit, ut omnes sua passione liberarete”(serm. 6 de Passione Domini)22. En qualem actionem pro nostra libertate habuit ille caelo missus Orator: dum vincitur ab impiis, ge20 CNLD: “Mercury, identified with the Greek Hermes...; messenger of the gods; god of oratory”. Cf. Parandowski Jan, Mitologia, p. 85, ubi de Mercurio (Hermes) legitur: “Na placach publicznych, w sądach i zgromadzeniach ludowych czczono go jako boga wymowy, bo... umie drugich przekonać”. 21 Cf. Capua Fr. Di, Leone I, Papa, detto Magno, s. († 461) : ECat VII, 1139. 22 Leo Magnus, Tractatus de Passione Domini, Feria Quarta (31 Martii 443): CChrL 138A, 333.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==