Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1023 discursus ii. spontanea vincula admiratione suspendisset, amicum gaudio seque tam arctae amicitiae munere in libertatem vindicasset (cf. l. 4)17. Obstupescit antiquitas tam praeclarum [B3v] facinus; at non ego: celebrat hanc Damonis et Pythiaea admirandam coniunctionem; minus ego. Quid enim admirer philosophum pro philosopho in vincula ire, a quo non dubitabat se illis expediendum? Admiror potius et vehementissime admiror Deum pro homine spontanea vincula ambire; pro homine impio, ingrato, omnibus sceleribus inquinatissimo: atque ea vincula, quibus non erat expediendus, nullo modo liberandus, verum usque ad supplicium illudque probrosissimum et crudelissimum deducendus. “bVincula rerum omnium Domino”, ait Cyrillus18, “immittunt; qui ad naturam nos- tram descendit, ut a peccati et diaboli vinculis nos eriperetb”19. O inauditam charitatem! o inexplicabilem Filii Dei in miseros mortales dilectionem! a Sunt scriptores qui eum vocant nomine: “Phintias”; v. infra, no. 5. b-b “Cum autem [...] Dominum cepissent, vinculis eum extrahunt, qui idcirco ad nos venit ut diabolicis vinculis nos eximeret” (PG) 3. Quam exacte vaticinium Isaiae hic Liberator noster implevit, qui de sua captivitate sic per illum locutus est: “Spiritus Domini super me eo, quod unxerit Dominus me: ad annuntiandum man17 Cf. textum originalem in: Valerii Maximi Factorum et DictorumMemorabilium Libri Novem, ed. C. Kempf, Lipsiae 1888, pp. 207-208 (Lib. IIII, c.VII, 7, Ext. 1): “Damon et Phintias Pythagoricae prudentiae sacris initiati tam fidelem inter se amicitiam iunxerant, ut, cum alterum ex his Dionysius Syracusanus [p. 208:] interficere vellet, atque is tempus ab eo, quo prius quam periret domum profectus res suas ordinaret, impetravisset, alter vadem se pro reditu eius tyranno dare non dubitaret. Solutus erat periculo mortis qui modo gladio cervices subiectas habuerat; eidem caput suum subiecerat cui securo vivere licebat. [...] Adpropinquante deinde finita die nec illo redeunte unus quisque stultitiae tam temerarium sponsorem damnabat. At is nihil se de amici constantia metuere praedicabat. Eodem autem momento et hora a Dionysio constituta et eam qui acceperat supervenit. Admiratus amborum animum tyrannus supplicium fidei remisit insuperque eos rogavit ut se in societatem amicitiae tertium sodalicii gradum mutua culturum benivolentia reciperent”. 18 Vide supra, Disc. I, no. 1. 19 Cyrillus, op. cit., Lib. XI : PG 74, 594 (ad Io 18, 12-14).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==