1022 christus patiens riam iudicavit: pro quorum libertate tantopere desiderabat capi et constringi, ut et pro vinculis atque cohorte proditorem stimulando expediret, et hoc iam [B2v] abeunte saliret prae laetitia, tripudiaret. Quis igitur mihi spontanea vincula fuisse, quibus Redemptor ac liberator noster nostri causa ligabatur, negabit? 2. Postquam deinde tertium orasset in horto et se ad exsiccandum passionis amarissimae calicem aeterno Patri promptissime obtulisset, senserat iam advolare Iudam, senserat iam appropinquare militem praetorium cum aulica pontificiae potestatis aggregatione. Verum ceu nihil sentiens, quia nihil metuens, excitat discipulos dormiturientes ad obviam hosti procedendum: “Surgite”, (dicebat) “eamus: ecce appropinquavit, qui me tradet” (Mt 26[, 46]). Non quaerit latebras, non defensionem parat: vadit sponte in occursum inimicorum non invite capiendus, non involuntarie ligandus; atque id nostri causa. Hoc namque Doctor orbis Romanis scribens affirmatissime testatus: “traditus est”, inquit, “propter delicta nostra” (Rom 4, 25). “Dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis” (Eph 5, 2). Liceat tam sacrum facinus [B3r] prophana historia adumbrare. Philosophorum aliquis, ut amico in extrema re fidem suam probaret, carcerem pro illo subivit, donec is ultimas tabulas conficeret. Sed eo pacto tyrannus (fuit hic Dionysius siculus, ut refert Valerius Maximus16) alteri concessit ex carcere abire, ut, nisi ad tempus praefixum supplicio rediret, obses pro illo plecteretur. Ergo iam aderat dies, quo ferale tyranni decretum exequi necesse fuit. Itur ad carcerem, quaeritur mortis victima, et non comparente reo fideiussor educitur pro amico fidissimo trucidandus. Hic putatis illum visis apparitoribus exhorruisse? minime; putatis paenituisse mancipatae fidei? minime. Quin constantissimus ad immeritum supplicium progrediebatur, moriturus etiam, nisi alter ille morti destinatus confectis tabulis reditum accelerans tyrannum virtutis 16 Cf. Momigliano Arnaldo, Valerio Massimo (Valerius Maximus) (I sec. a.C. I sec. d.C.) : EI XXXIV, 917-918, ubi legitur quod erat “scrittore latino, autore di una raccolta di detti e fatti memorabili (Factorum ac dictorummemorabilium Libri IX), [...] divisi in 95 rubriche: ogni rubrica è divisa in due parti, una per i fatti dei Romani, l’altra per gli stranieri”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==