1021 discursus ii. spontanea vincula quantocius [Bv] cupiens, ut non tarda victima aeterno Patri offerretur, proditorem ipse suum ita (Ioanne teste) stimulabat ad conceptum facinus nulla mora perpetrandum: “Quod facis, fac citius” (Io 13, 27). Versabat iam animo sceleratus discipulus tradendi sui Praeceptoris tempus modumque; et hac impia cogitatione sacrosanctam mensam polluebat; totus in id intentus, ut parricidali pretio suum impleret marsupium, rabiemque hostium Christi nefaria eius proditione satiaret. Videbat hoc ille, cui nihil est occultum, scrutator cordium, et monebat accelerandi sceleris, obesse nimium sibi, nimium nobis obesse, illam cunctationem proditoris ratus. Nonnulli malefici, segnes carnifices ad se iugulandos quamprimum hortantur, eo, quod illos vitae pudeat: sed Iesus concitat Iudam ad festinandam proditionem, quod eum taedeat vitae. Voluit enim pro nobis acceleratissime vinciri, voluit nobis captivitate sua libertatem, morte vitam sine mora afferre. Hinc [B2r] illud ex aestuanti maximis incendiis charitatis in nos conceptae pectoris Aethna erumpebat prodendi sui quantocius flammeum desiderium: “Quod facis, fac cito”. Quid vero mihi ista verba sonant, quae iam traditore e caenaculo egrediente, quasi triumphans de ingenti per ingentem ignominiam parta gloria, prorupisse a dilecto discipulo memoratur? “Cum [...] exisset” proditor (narrat Ioannes) “dixit Iesus: Nunc clarificatus est filius hominis, et Deus clarificatus est in eo” (Io 13, 31). Sistit hic Bernardus14, atque Christum intuitus, “Gaudet”, (inquit), “et tripudiat, aexultat et laetatura, et ait: ‘Nunc clarificatus est Filius hominis’”15. a-a “laetatur et exsultat” (PL) O amorem Filii Dei erga nos miserrimos, et ingratissimos mortales inexplicabilem! pro quibus ille ultroneis vinculis obiicere sese, summam et singularem claritatem suam, ingentemque glo14 S. Bernardus Claravallensis, Doctor Ecclesiae († 1153). 15 Bernardus, (Aliena et Supposititia, Ogerii Abbatis Lugedii Ordinis Cistersiensis), Sermo IV: De sermone Domini in ultima caena ad discipulos habita, in vers. 31-33 c. XIII Ioannis, n. 2 : PL 184 (S. Bernardi Operum tomus V), 896.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==