1014 christus patiens in libris Tuis saluberrime conscriptis5 aeternae vitae dogmata proponis; tot lumina spargis, quot verba profers; tot lampades accensas praefers, quot actiones dignissimas imitatu maximis quibusque exhibes. Luminare Tuum minus quidem sui existimatione, maius autem aliorum de Te sententium, ut decet optime iudicio. Accedo ego illud etsi venerabundus, tamen et intrepidus, ut illuminatior evadam. Quodsi hac in Opella pia, quam Tibi, Illustrissime et Reverendissime Antistes, homagii loco submisse offero, minus quid lucidum est, non dubito Sideribus Tuis illustrandum. Sane lucente mihi Astro Tuo triplici, nec ambulans in tenebris censebor, nec a feris nocturnis metuam periculum. Canum quoque latratus, si qui me invaserint6, uti Luna assolet, fiducia Tuae Lucis obarmatus postponam, et propitiorum mihi Tuorum Siderum beneficio canos meos in beata tranquillitate hic (Superi, arrideant) deponam. Sic Te et gratiis Divinis illustriorem, et maioribus honoribus clariorem perpetuo veneremur. Illustrissimae et Reverendissimae Celsitudinis Tuae devotissimus Cliens Stanislaus a I.M. 5 Ep. Ioannes Stanislaus Witwicki annis 1676-1687 numerosa opera (typis edi- ta) de quaestionibus tum religiosis tum politicis in lingua tum polona tum latina conscripsit; cf. Pęski A. , op. cit., pp. 526-527. 6 Hoc velato modo P. Papczyński alludit ad accusationes e parte adversariorum sui Instituti provenientes; cf. Positio, p. 641: Doc. VII, ‘40: Mortuo enim Episcopo Posnaniensi Stephano Wierzbowski, sinistre delatus ad eius successorem Stanyslaum Witwicki, ... ; ibid., pp. 809-810: Doc. XXIII, D, 12; pp. 430-431: Doc. XI, 11, intr.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==