1015 ??? CHRISTI PATIENTIS Quadragesimali paenitentiae accommodatia a Intenditur: “discursus” (pluralis), respectu omnium septem discursuum Discursus I Baleneum Horti Egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus (Io 18[, 1]). Susanna, sacris in literis nominatissima Helciae filia, habebat in pomario sui coniugis non ignobile balneum; in quo, vehementiore aestu mortificata, refrigerabat se, ac simul abluebat. Igitur “ingressa est aliquando [...] cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario” (Dan 13[, 15]). At infelici fato accidit, ut a pravissimis deprehensa et comprehensa senibus adulterii insimularetur. Meliore successu, ut spero, educam ego vos, pii mortales, in hortum Gethsemani, atque hic apparabo vobis balneum, aut iam potius apparatum e sanguineis Christi sudoribus demonstrabo, ut in eo curarum [Av] vestrarum ac mundanarum solicitudinum aestu liberemini, peccatorumque vestrorum, quibus forte scatent animae vestrae, sordes, aut certe leviorum culparum, si gravioribus non estis infecti, maculas emundetis. Alacri passu me sequimini, quo ipse Christum sequor praeeuntem. 1. Hortorum ingressus Dominis relaxando animo plerumque servire solet. Hic illi suas curas levare et molestam gravium cogitationum turbam iucundissimo diversi generis arborum, florumque et areolarum, et viarum simmetrice stratarum adspectu dissipare. Sic aliquando Assyriorum Rex Assuerus Amanb perfidissimi consiliarii malitia et crudelitate in Hebraeos perturbatus e convivio
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==