-645restaurationis nostrae Congregationis a Servo Dei Archiepiscopo Georgio Matulaitis- Matulewicz. Anno vero 1973 celebrabimus 300um anniversarium fundationis nostrae Congregationis a Servo Dei Stanislao Papczyński. Hi duo homines, quamvis in differentibus saeculis et in diversis circumstantiis vixerant, facti sunt quasi unum sua totali dedicatione causae Christi et missioni Ecclesiae et suo amore et devotione arga nostram Matrem Immaculatam. Cum appropinquamur ad alteram sessionem nostri Capituli Renovationis, quod, iuxta doctrinam Concilii Patrum in medium profert "continuum reditum ad omnis vitae christianae fontes primigeniamque institutorum inspirationem et aptationem ipsorum ad mutatas temporum condiciones" ("Perfectae caritatis", n. 2), mea mens memor est verborum, prolatorum ad nos - et ad duos alios coetus capitularium - a Sua Sanctitate Papa Paulo VI in audientia diei 16 Iulii 1969 in Castel Gandolfo: "Volumus exprimere vota, quae Nobis in optatis est, verbo unico... illud verbum est "Fidelitas"!... Fidelitas erga Iesum Christum, Dominum nostrum, in fide et in caritate... Fidelitas erga Ecclesiam... Remanere debemus fideles eius disciplinae, eius regulis et, ante omnia, eius spiritui. Sentire debemus nos esse profunde incorporatos in Ecclesiam, firmiter unitos cum Corpore Christi mystico... Fidelitas erga vestra Instituta, erga vestras familias religiosas. Magni habete vestros confratres religiosos, diligite eos sicut vestram familiam spiritualem, praestate bonum servitiumhuic familiae eique tribuite honorem vestris virtutibus, vestra sanctitate..." Nostra tessera totaliter nos consacrat ad laborandum "pro christo et Ecclesia". Hac in consacratione Mater Dei est nobis exemplum et dux, sicut Concilii Patres tam eloquenter expresserunt: "Beata autem Virgo divinae matemitatis dono et munere, quo cum Filio Redemptore unitur, suisque singularibus gratiis et muneribus etiam cum Ecclesia intime coniungitur. Deipara est Ecclesiae typus, ut iam docebat S. Ambrosius, in ordine scilicet fidei, caritatis et perfectae cum Christo unionis ("Lumen gentium", n. 63). Sicut, igitur, consacrati sumus Christo et Eius Ecclesiae, ita quoque animo concipiamus, quod nostra constanti devotione erga Beatissimam Virginem Mariam eiusque imitatione operam damus perducendi Ecclesiam ad illam perfectionem, cuius Deus sua infinita sapientia Mariam, suam Matrem, fecit typum et signum. Maria tamen sensu speciali est exemplum unicuique nostrum in particulari, et in genere toti nostrae Congregationi, cui nos pertinemus ut pars toto: "Dum autem Ecclesia in Beatissima Virgine ad perfectionem iam pertingit, qua sine macula et ruga exsistit (cfr. Eph. 5,27), christifideles adhuc nituntur, ut devincentes peccatum in sanctitate crescant; ideoque oculos suos ad Mariam attollunt, quae toti electorum communitati tamquam exemplar virtutum praefulget" ("Lumen gentium", n. 65); vel, sicut Papa Paulus VI in fine tertiae sessionis Concilii die 21 novembris 1964 dixit: "In hac mortali vita perfectam Christi discipuli formam expressit, speculum fuit omnium virtutum... Quo fit, ut Ecclesia universa, dum multiformem suam vitam actuosamque suam navitatem explicat, a Deipara Virgine absolutissimum exemplum sumat, quo
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==