Decreta Ordinationes

-646perfecte Christum imitari oporteat". Idem exprimunt praeclara verba nostri Renovatoris: "Itaque Christus dux sit et exemplar cum totius Congregationis tum singulorum eius membrorum, iter monstrante et adiuvante peculiari nostra Patrona Immaculata Virgine Maria" (De idea generalis, n. 12). Maria, igitur, est pro nobis Marianis perfectum exemplum illius Fidelitatis, de qua Papa Paulus VI nostris Capitularibus in sua allocutione locutus est. Cum in festo Immaculatae Conceptionis Missam offeram pro omnibus et singulis vestrum, speciali modo rogabo, ut omnes nos imbuamur Fidelitate Mariae! In hoc 60-mo anniversario a Renovatione Congregationis nostrae non possum concludere hunc brevem nuntium salutationis meliori modo, quam in memoriam omnium revocando verba Suae Sanctitatis Papae Ioannis XXIH, quibus nos occasione nostri Iubilaei Aurei anno 1959 allocutus est: "Beatissima Virgo Maria, a qua nomen sumitis, regia sit via, qua tuto et expedito gressu ad Divinum Servatorom et ad eius regnum et lucem acceditur: studeamus... ad ipsum per eam ascendere, qui per ipsam ad nos descendit, per eam venire in gratiam ipsius qui per eam in nostram miseriam venit (S. Bernardus Abbas, Sermo de adventu). Magis magisque igitur estote Deiparae Mariae Virginis cultores eiusque regni, in quo vera floret pax et laetitia, strenuissimi et alacres propagatores". Vellem omnes animadvertere Capitulum Generale in fine suae aliae prioris sessionis decidisse praescriptas preces praeparationis ad Capitulum, nempe "Veni Creator" et orationem pro Congregatione cum "Pater, Ave et Gloria", recitandas esse quotidie in omnibus communitatibus a festo Immaculatae Conceptionis, a die 8 decembris 1969, usque ad finem alterius sessionis in mense iulio 1970 anni; pro sodalibus autem ritus orientalis, tempore ab eis statuto, semel quotidie orationem "Caru niebiesny", "Trisagion" et "Dostojno jest". Benedictio Dei Omnipotentis, Beatissima Virgine Maria Immaculate Concepta intereedente Sanctisque Patronis Congregationis nostrae adiuvantibus, descendat super vos omnes at maneat semper. Datum Romae, in aedibus Curiae Generalis, in festo Praesentationis B. V. M., die 21 novembris 1969. Josephus J. Sielski M. I. C. Superior Generalis Joannes Duoba Secretarius Generalis Decreta Capituli Specialis (Romani V) (Approbata in Sessione secunda diebus 2 et 3 Iulii A. 1970) Decretum 1: Capitulum concedit Consilio Generali facultatem: a) ordinandi textum Constitutionum et Directorii; b) obtinendi approbationem S. Sedis; c) promulgandi pro tota Congregatone; d) permittendi extra seu ultra, sed non contra, novas Constitutiones.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==