-63114. De pecunia privata: Superiores vigilent, ne sodales pecuniam privatam pro suis expensis colligant et possideant. Ratio accepti et expensi ab omnibus sodalibus stricte exigatur. Parva pecuniae summa, etiam habitualiter pro itineribus concessa, ex qua ratio Superiori redditur, rationem peculii non habet (Const. 228). 15. De periculo in parvis domibus et paroeciis: Superiores Provinciales videant, ne sodales soli vel bini parvis in domibus ac missionibus sine paterna atque continua cura degant cum magno periculo vocationis suae religiosae. [3] 16. De instrumento radiaphonico et televisifico: Usus instrumenti radiophonici et televisifici permttitur in aulis communibus iuxta prudentes Superioris localis normas. In cubiculis vero privatis usus talis instrumenti, ex consulto S. Congregationis de Religiosis (27 Iulii 1960) prohibetur. 17. De usu tabaci: Quod ad usum tabaci attinet, stricte servetur Constitutionum n. 236, prae oculis habendo Litteras Circulares "De usu tabaci in statibus perfectionis", quas S. Congregatio de Religiosis die 10 mensis Ianuarii 1951 ad Supremos Moderatores direxit. 18. De potibus alcoholicis: Quod ad potus alcoholicos attinet, Constitutionum n. 274 religiose servetur. In novitiatibus ceterisque formationis domibus omnes in spiritu abstinentiae educentur. In regionibus, ubi vinum vel similis potus alcoholicus ad ordinariam rationem victus pertinet, modicus usus a Superiore Generati permitti potest. Superiores eos, qui ad alcohotismum inclinari videantur, a visitationibus extraneorum simitibusque bibendi occasionibus omnino arcere tenentur. Alcoholici vero curandi sunt et ad absolutam abstinentiam, tamquam ad unicum verum remedium, obligentur (Instr. XVII,14,1). Caveant denique Superiores, ne candidati e familiis alcohotismo infectis in Congregationem unquam admittantur. 19. De feriis aestivis: Permittitur sodalibus ferias habere, loco et tempore a Superiore prudenter determinando, iuxta proprias cuiusque necessitates. Superior autem Provincialis sedulo vigilet, ne abusus has in re irrepant. Valde desideratur, ut si fieri potest, conveniens locus ad sodalium, praesertim vero clericorum, ferias communiter agendas quam primum inveniatur. 20. De usu linguae latinae: In usu officialis linguae latinae servetur Instructio n, 7-9. 21. De privilegiis Congregationis: Capitulum Generale novam collectionem privilegiorum, quibus Congregatio nostra gaudet, acceptat.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==