Decreta Ordinationes

-630Servorum Dei, Fundatoris et Renovatoris aliorumque illustrium sodalium. Norma iuridica, principalis et obligatoria spiritualitatis nostrae Congregationi propriae sunt Constitutiones. Instructiones vero atque decreta Capitulorum vel Consilii Generalis, vitam spiritualem spectantia, sunt adiumenta pro meliore intellectu Constitutionum. [2] 7. De moderatione in tractanda spiritualitatis materia: curent Sup. Maiores: a) ut studia et scripta spiritualitatem Congregationis spectantia in solidis argumentis scientificis, theologicis nempe et historicis, fundentur. b) ne privatae opiniones de hac materia quasi certa doctrina sodalibus vel eo magis extraneis proponatur; c) ut in omnibus scriptis et sermonibus pax, Christiana et religiosa caritas atque mutua personarum opinionumque aestimatio servetur. 8. De spiritu oecumenico et missionario: Studeant sodales pro imitate Ecclesiae et pro fidei propagatione, praesertim in America Latina et "ubi necessitas sit maior ac res magis urgeat" (Const. 350), ad normas et mentem S. Sedis strenue adlaborare. HI. De pietatis exercitationibus 9. De consecratione Immaculato Cordi B. M. V.: Die 31 mensis Maii, festo B. M. V. Reginae, ad mentem Litterarum Encyclicarum "Ad Caeli Reginam", quotannis fiat consecratio uniuscuiusque domm totiusque Congregationis Immaculato Cordi Beatae Virginis Mariae. 10. De octava "Pro Unione": Commendatur, ut quotannis, diebus 18 - 25 mensis Ianuarii, in singulis domibus, praessertim vero studiorum, habeatur ad mentem S. Sedis octo dierum supplicatio pro unitate Ecclesiae. 11. De precibus lingua vernacula: In domibus ubi soli clerici sunt, preces semper lingua latina recitentur; in domibus autem, in quibus etiam fratres laici degunt, permittitur lingua vernacula secundum prudentem Superioris maioris ordinationem, de consensu sui Consilii faciendam. 12. De Albo Mortuorum: Album Mortuorum ad cenam legatur. IV. De observantia religiosa 13. De institutionibus decessorum: Hortantur Superiores, ne decessorum suorum institutiones et ordinationes, praesertim vero eas quae strictiorem Constitutionum observantiam attingunt, levi animo immutent.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==