Decreta Ordinationes

-632V. De bonis administrandis 22. De depositis et debitis: a) Debitis aequiparatur pecunia Congregationi donata cum obligatione fenus solvendi temporibus statutis usque ad mortem oblatoris ("annuities", seu "annua"). Talia deposita non nisi cum permissione S. Sedis et sub conditionibus ab ea statutis accipi possunt. Caveant Superiores, ne quod vitium hac in re irrepat. b) Non considerantur, ut debita ea deposita, quae deponuntur sine gravamine (Const. 556) et cum expressa promissione non retrahendi nisi in casu improvise egestatis vel similis necessitatis. Huiusmodi tamen deposita ante mortem benefactoris aliter non impendantur nisi in bonis immobilibus et in collocatae pecuniae syngraphis ("titulis"). [4] 23. De proprietatis documentis et inventario: Oeconomi Generalis et Provinciales curant, ut inventaria bonorum et exemplaria documentorum, ius proprietatis singularum domorum demonstrantium in Archivo Generali habeantur. 24. De relatione oeconomica pro Capitulo Generali: Oeconomus Generalis tabulas computorum accepti et expensi ac statum oeconomicum tum Curiae Generalis cum domorm Superiori Generali directe subiectarum et provinciarum omnibus Capitularibus in initio Capituli Generalis distribuat. 25. De necessitatibus Domus Romanae: Superior Generalis cum suo Consilio curet, ut pecunia ad ampliandam et reparandam domum Romanam necessaria tempestive provideatur, eo potissimum fine ut bibliotheca commodius ordinari possit. VI. De causis beatificationis 26. De causa beatificationis Andreae Cikoto; Capitulum Generale commendat Superiori Generati, ut causam beatificationis Archimandritae Andreae Cikoto, quondam Superioris Generalis, inchoare ac promovere satagat. 27. De instructione pro Postulatore Generali: Instructio de munere Postulatoris Generalis approbatur. VII. De mandatis Consilio Generati 28. De Provinciarum Patronis in calendario inscribendis: Commendatur Consilio Generali, ut in calandario nostrae Congregationis, S. Congregatione Rituum id permittente, inscribantur festa Patronorum singularum Provinciaram.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==