-626offerunt conspicui imperitura laude viri, forti erectoque animo praediti, alacri fidei et actuosa sapientia exornati, quorum alteri debetur Instituti vestri auspicatus ortus, alteri post detectionem et ruinas reparatio perfecta: videlicet Stanislao Papczyński et Georgius Matulewicz-Matulaitis. Utrique pro singulari meritorum magnitudo praecipuo nunc recolendi sunt obsequio ut, ad ipsos mentis convertentes obtutum, eorum nitentia virtutis exempla sectantes, ad celsiora usque appetenda incitamentum excipiatis, atque inter ardua et angusta, quibus nunc temporis premimini, firmam propositorum constantiam assequamini. Novimus, quanta sodales vestri per iniuriam perpessi sint et perpetiantur in regionibus, ubi Ecclesia vexatur et eius conculcata sunt iura et prostrata libertas. Quin etiam in nonnullis terris omnia coenobia vestra sunt clausa, et illi qui ea incolebant non ob facinora, sed ob virtutes poenis affecti, in exilium [3] eiecti. Sunt et nonnulli qui catholicam fidem imperterrito pectore professi in vinculo animas efflarunt. Crucis Christi participes, eius quoque experiemini gloriam, qua vincendo malum bono, hostilis confligatur iniquitas et benignior opere hauritur fecunditas. Haec felici omine, oblata occasione, magnopere optamus et cupimus, dum a Deo vobis et navitatibus vestris auxilium oramus opportunum et maiorem in virtute profectum. Quae quidem et vobis abunde praesto sint, Beatissima Virgo Maria, a qua nomen sumitis, regia sit via, qua tuto et expedito gressu ad Divinum Servatorem et ad eius regnum et lucem acceditur: studeamus... ad ipsum per eam ascendere, qui per ipsam ad nos descendit; per eam venire in gratiam ipsius qui per eaum in nostram miseriam venit (S. Bernardus Abbas, Sermo de adventu II,V). Magis magisque igitur estote Deiparae Mariae Virginis cultores eiusque regni, in quo vera [4] floret pax et laetitia, strenuissimi et alacres propagatores. Quod et feliciter contingat, tibi, Dilecte Fili, et sodalibus tuis itemque universis inceptis, ad quae vires vestras confertis, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus. Datum Roma, apud Sanctum Petrum, Die XXIII mensis Novembris, anno MCMLIX, Pontificatus Nostri secundo. Ioannes XXHI pp. CAPITULUM GENERALE VII33 - ROMANUM IV 33 Archivum Generale Marianorum, Capitulum Generale Romanum IV - 1963. a. 1963 Litterae Circulares N. 468/62 Superior generalis Congregationis CC. RR. Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis B. V. M. Litterae circulares, de convocatione Capituli Generalis Ordinarii anno 1963
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==