-625X. De correctionibus et additionibus in Constitutionibus 70. In n. 569 textus corrigendus iuxta can. 534,1, ut sequitur : "Si agatur de alienandis sive rebus pretiosis et donariis votivis sive aliis bonis, quorum valor superat summam triginta millium francorum seu libellarum, vel de contrahendis debitis et obligationibus ultra indicatam summam, requiritur, praeter licentiam in scriptis datam respectivorum Superiorum cum consensu sui Consilii, necnon Superioris Generalis eiusque Consilii per secreta suffragia manifestato, beneplacitum quoque Sedis Apostolicae etc. (ut in Constitutionibus) - a Capitulo Generali approbatur. [14] 71. In n. 651 post verba "exceptis Consilii Generalis membris" addenda sunt verbat "Officialibus Generalibus et Superioribus Provincialibus" - a Capitulo Generali approbantur. NOTA BENE: Decreta sub nn. 70 et 71 tunc valorem habebunt, quando a S. Sede approbata fuerint (Const, n. 780). Decreta haec numero 71 excerpta sunt ex Actis Capituli Generalis Romani III Ordinarii Congregationis CC. RP. Marianorum sub tit. Immaculatae Conceptionis B. V. M., celebrati Romae in Domo Generalitia ad viam Corsica 1 a die 21 Junii usque ad diem 10 Julii 1957 anni, atque originali textui, qui in Archivo eiusdem Domus Generalitiae asservatur, omnino respondent. In quorum fidem etc. Datum Romae, die 16 Julii 1957 anni. P. Stanislaus Śkutans M. I. C. Superior Generalis F. Chruściechowski M. I. C. m. f. Secretarius Generalis. PAPA IOANNES XXIII in quinquagesimo anno post renovationem Congregationis^2 32 Marianus, Romae, Mense Ianuario 1960, Nr. 17. Dilecto Filio Stanislao Śkutans Moderatori Generali Clericorum Regularium Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis B. Mariae Virginis Ioannes PP. XXIII Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem. Cum quinque impleantur decennia, ex quo religiosa familia, cui tu, Dilecte Fili, praees, restincta revixit, prorsus consentaneum caritati Nostrae, qua te sodalesque tuos prosequimur, esse ducimus faustam huiusmodi anniversariam restaurationis memoriam, quam piis celebrabitis laetitiis, effusis votis et gratulationibus Nostris iucundiorem spiritalique fructu reddere cumulationem. Annales religiosae istius Congregationis replicantibus duo [2] obviam se 32
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==