Decreta Ordinationes

-615eorum, quae in Constitutionibus praescribuntur, esse censet; ac proinde omnes Superiores, praesertim vero Provinciales, obligat, ut Constitutiones tamquam indispensabile medium perfectionis et vitae religiosae ab omnibus quam maxime aestimentur, sedulo privatim et in communi legantur ac fideliter observentur (Const, nn. 770, 780). 13. De feriis seu vacationibus: Permittitur sodalibus ferias peragere in loco et tempore determinato a Superiore iuxta necessitates ab eodem Superiore diiudican- das. Superior autem Provincialis sedulo vigilet, ne abusus hac in re irrepat. [3] Valde desideratur, ut quem citius, pro posse, inveniatur locus conveniens vacationibus sodalium in communi peragendis, praesertim pro clericis (Const, nn. 393, 394; Stat. Gen. art. 42.6). Clerici tempore feriarum nimio labore physico ne onerentur. 14. De pecunia privata: - Superiores invigilent, ne sodales pecuniam privatam pro suis expensis colligant et habeant. Ratio acceptarum et expensarum ab omnibus sodalibus stricte exigatur. Parva summa pecuniae pro itineribus, ex qua ratio Superiori redditur, etiam habitualiter concessa, non habet rationem peculii. 15. De informatione circa qualitates sodalium: - Informatio de sodalium qualitatibus ac dotibus in duobus exemplaribus tantum exaretur, quorum unum ad Superiorem Provincialem, alterum vero ad Superiorem Generalem mittatur; nullum autem remaneat in archivo locali domus. 16. De cooperatione cum aliis Congregationibus: - Superiores libenter cum re- spectivis Superioribus aliarum Congregationum, Ordinum et Institutorum coope- rentur. HI. De formatione et institutione sodalium 17. De methodo educationis: - Sodales, qui educationi puerorum incunbunt, progressum scientiae paedagogicae prae oculis continuo habeant, tamen principia moderna caeco impetu ne sequantur, sed veritatibus fidei utantur ad discernendum bonum a malo in eis, quae a modernis paedagogiae peritis proferuntur (Decr. 10 Cap. Gen. 1939). 18. De Const. Apost. "Sedes Sapientiae" et "Statutis Gen.": - Omnes Superiores maiores, Superiores domorum formationis, Magistri novitiorum eorumque socii, Praefecti et omnes alii a quibus quomodocumque dependet formatio alumnorum, habeant, sciant at saepe legant Const. Apost, "Sedes Sapientiae" et "Statuta Generalia", ut in adimpletione munerum suorum praescripta ibi tradita, pro posse, fideliter servent. [4]

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==