-61619. De Commissione educativa: - In formatione sodalium nostrae Congregationis, sese adaptando ad novam legislationem ecclesiasticam, in Curia Generali, sub immediata auctoritate Superioris Generalis, constituatur specialis Commissio cui committatur ea omnia, quae ad alumnorum institutionem spectant (Stat. Gen. 20.2). Huius Commissionis erit praesertim : a) praeparare rationem studiorum pro tota Congregatione, prae oculus habendo necessitates addendi annum pro formatione apostolica et pastorali; b) determinare in domibus studiorum munera et iura Superioris Localis, Rectoris et Prefecti studiorum, Magistri spiritus aliorumque, qui incumbunt formationi alumnorum. 20. De postulatu clericali: - Candidati ad statum clericalem in Congregatione, exceptis alumnis propriae scholae apostolicae seu iuvenatus, ante admissionem in novitiatum, debent per spatium saltem unius mensis peragere clericalem postulatum, quod ad normam Const, nn. 42-48 institui potest (Stat. Gen., art. 6. § 2,2). 21. De unitate et universalitate educanda: - Ad vere catholicum spiritum unitatis et universalitatis in animis sodalium imbuendum colendumque et tali modo idoneos operarios pro natione propria aliisque nationibus praeparandos, etiam ad zelum missionum promovendum, inter alia media praeprimis, iam a iuvenatu et novitiatu, necessitatibus nostri temporis maxime necessaria sequentia, potissimum adhibenda sunt: a) frequentes notitiae de Ecclesia Catholica, eius Hierarchia, incremento et praesertim de maioris momenti dispositionibus S. Sedis; b) assiduum studium linguae latinae et, pro posse, aliarum linguarum; c) fervens vita liturgica cum cultura cantus gregoriani coniuncta; d) mutuae relationes inter iuventutem religiosam aliosque sodales variarum provinciarum sub prudenti directione Superiorum. 22. De interruptione studiorum: - Sodales studiosi post finitam aliquam partem studiorum (saltem philosophiam), non ultra biennium, adhiberi possunt ad aliquos labores, qui non sunt alieni speciali fini Congregationis et ulterioribus studiis eorum. 23. De praeparatione practica: - In institutione et studiorum continuatione alumnorum nostrorum curandum est, ut illi idonei fiant ad varia opera, enumerata in Const, n. 2 pro fine [5] speciali Congregationis assequendo, praesertim formandi sunt scriptores, qui fructuose apostolatum preli exercere valeant. 24. De vocationibus et institutions fratrum laicorum: - Omnibus sodalibus et praesertim Superioribus commendatur specialis cura de vocationibus fratrum laicorum inveniendis, servandis et evolvendis iuxta normas Constitutionum (11,42-49,
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==