-614a) in plenis communitatibus (clerici soli, clerici et fratres laici simul) preces semper lingua latina recitantur; b) pro solis fratribus in communitate et privatim permittitur lingua vernacula. 4. De Albo Mortuorum: - Album Mortuorum legendum est ad caenam. II. De observantia disciplinae et vitae religiosae 5. De praedecessorum dispositionibus: - Hortantur Superiores ne faciliter immutent praedecessorum suorum dispositiones, praesertim eas, quae strictiorem observantiam Constitutionum attingunt (Const, n. 737). 6. De malo criticae: - Curent Superiores et Visitatores, ut deplorabile malum criticae strenue debelletur. 7. De usu tabaci: - Quoad usum tabaci, stricte observandae sunt Constitutiones (n. 236) prae oculis habendo S. Congr. de [2] Religiosis Litt. Circulares a Summo Pontifice approbatas et ad Supremos Moderatores directas (Romae, die 10 Ian. 1951): "De usu tabaci in statibus perfectionis". 8. De ludu chartarum: - Ludus chartarum ex pecunia sodalibus omnino interdicitur. 9. De radiophonia et machina televisiva: - Usus radiophonii et machinae televisivae permittitur in aulis communibus iuxta prudentes Superioris Locatis normas. In cubiculis vero privatis usus radiophonii prohibetur, nisi propter iustas causas Superior Provincialis censeat id esse alicui permittendum. 10. De potibus alcoholicis: - Quantum ad potus alcoholicos Constitutiones stricte observentur (n. 274). In novitiatu atiisque domibus formationis omnes in spiritu abstinentiae educentur. In regionibus, ubi vinum vel similis potus alcoholicus pars constitutive ciborum est, modicus usus a Superiore Generali permitti potest. Superiores eos, qui ad alcohotismum inclinare videntur, a visitationibus alienorum atiisque occasionibus bibendi omnino arcere tenentur. Alcoholici vero curandi sunt et ad absolutam abstinentiam, tamquam ad unicum remedium, obligentur. 11. De periculo in parvis domibus et paroeciis: - Cavendum est ne soli vel bini sodales in parvis domibus, praesertim vero in paroeciis saecularibus, habitualiter degent magno cum periculo vocationis suae religiosae. 12. De ignorantia Constitutionum: - Capitulum Generale tamquam principalem fontem malorum non in deficientia decretorum, sed in ignorantia et contemptu
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==