-610colluviam antichristianismi ubique diffusam. Necessarius est apostolatus laicus tamquam antidotum contra vehementem diffidentiam, quae non parvas habent radices in cordibus popularium erga clerum. Necessarius est etiam apostolatus exempli sacerdotalis, ut in clero semper vigeat harmonia inter verba praedicatoris et vitam eius. Generale Capitulum nostrum potest valida adhibere media, ut Congregatio CC. RR. Marianorum apta reddatur enumeratis necessitatibus succurrendis. [2] Eiusdem Incliti Capituli est determinare media, quibus fratres nostri laici ad munus apologetarum praeficarum popularium excolantur, ut generosus conceptus Renovatoris nostri in praxim deducatur. Conceptus iste congenitus est spiritui Venerabilis Servi Dei Stanislai Papczyński, qui instituit Marianos ad opus eruditionis religiosae in populo paupere exercendum. Sane non sunt negligendae scholae elementares pro pueris rudium erigendae, ubi erigi possunt, sed opus apologeticum inter operarios adultos omnino respondet conceptui et menti nostrorum Patrum: Papczyński et Matulewicz. Congregatio nostra exeunte anno trigesimo a resurectione sua iam sufficienter fortis est ad serviendum Christo et Ecclesiae atque praesto nobis sunt vires spirituales ac materiales ad fratres nostros excolendos ita, ut sint exemplares moribus ac cultura ad exercendum opus apologeticum in populo. Quapropter Inclito Capitulo submitto propositum, ut in unaquaque iam recte formata provincia nostra instituatur schola triennalis, in qua singuli fratres laici transigant tempus votorum temporaneorum. Schola triplicem scopum intendat, nempe: 1) formationem characteris singulorum fratram, 2) eos imbuat uberiore scientia religiosa cum praecipuo charactere apologetico, tandem 3) exerceat singulos fratres in eis artibus manualibus, quaram cultores in populo periculo perversionis entichristianae expositi sunt. Concretum programma huiusmodi scholae faciliter elaborari potest, modo erectio eius a Capitulo probetur. Instituta huiusmodi schola et diligenter observata paragrapno 132, sodales Congregationis nostrae utilissimi redderentur operarii Christi et Ecclesiae nostris temporibus; immo vero spiritualis effigies nostrae familiae propria fulgeret luce modesta, utili et candida. Haec dum Vobis, Reverendissimi Patres Capitulares, propono, addictissimum me fratrem et famulum vestrum profiteor. + Petrus-Franciscus Bućys M. I. C. mp Romae, die 18 Iulii 1939 anni.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==