-609In quorum fidem etc. (-) + Petrus Franciscus Bućys M. I. C. Episcopus tit. Olympenus, Praeses Capituli. L. S. (-). Casimirus Reklaitis, M. I. C, Secretarius Capituli Romae, die 29 Iulii 1939 anni. Propositio respiciens educationem Fratrum Laicorum + Petrus-Franciscus Bućys M. I. C.30 30 Archivum Generale Marianorum, Capitulum Generale Romanum II - 1939, fasc. I, Antecedentia, N° 3. Inclito Capitulo Generali CC. RR. Marianorum Romae A. D. 1939 mense Julio habendo. Officii mei esse duco testari coram Inclito Capitulo Generali de mente Renovatoris nostri p. m. Georgii Matulewicz, quam ipse habuit in matetria Fratrum Laicorum Congregationis nostrae. Iuxta hanc mentem Congregatio nostra constare debuit sacerdotibus, qui eruditione et virtutibus lucerent in clero sui temporis suaeque regionis. Hanc ob causam Constitutionibus nostris inserta est paragraphus 132, quae lauream clericis obtinendam suaderet. Coetui autem sacerdotum, iuxta mentem eiusdem Matulewicz, addendus erat in Congregatione nostra ordo Fratrum Laicorum, qui, doctrina et virtute praelucentes, influxum salutiferum exercerent in operarios saeculares. Sicut igitur sacerdotes Mariani debent praelucere sacerdotibus saecularibus, ita fratres laici Mariani praeluceant necesse est operariis saecularibus non alio sane fine, nisi ut eos Christo lucrifaciant. Operarii enim nostris temporibus libenter subeunt influxum commilitonum, voci autem sacerdotum diffidunt. Itaque scopus ordinis fratrum laicorum in nostra Congregatione, iuxta mentem Georgii Matulewicz, est practice apologeticus. Anno Domini 1921 mense Iulio Vilnae ego exponebam Praeposito nostro Generali et Renovatori Congregationis nostrae rationes, propter quas censebam redeundum esse nobis ad habitum antiquum Marianorum, qui derelictus fuisset propter iniquas conditiones temporum antebelicorum, quae iam non subsisterent amplius. Georgius Matulewicz tunc mihi dixit habitum antiquum fuisse derelictum non propter solam iniquitatem temporum praeteritorum, sed etiam eo fine ut salvificus influxus clericorum Marianorum commodius exerceretur in clericos saeculares, a quibus non differant vestitu. Ob eandem causam fratres laici Mariani debent non differi vestitu a laicis saecularibus, ut melius influxum in eos exerceant spiritu Christi. Duodeviginti anni, qui post colloquium meum Vilnense cum Matulewicz effluxerunt, multa adtulerunt ad confirmandam sententiam eius, nam vita populorum nunc maxime indiget exemplo, quod solum aptum est ad cohibendam
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==