-608munere fungantur; quod autem Secretarios Provinciales attinet, idem Capitulum exoptat, ut et ipsi pro posse liberi sint ab aliis muneribus. Ex Propositis a Sodalibus. 32. Capitulum Generale invitat omnes domos et provincias Domui Harbinensi, ut missionariae, speciale adiutorium sui precibus et eleemosynis praestare. 33. Capitulum Generale annuit precibus Superioris Domus Harbinensis, ut sodales Mariani, qui mittentur in Harbin pro adiutorio in labore missionario, mittentur et revocentur sumptibus Congregationis, non vero missionis Harbinensis. 34. Committitur Ex.mo Superiori Generali cum suo Consilio, ut procuret versionem latinam Diarii spiritualis piae memoriae Renovatoris Archiepiscopi Georgii Matulewicz eamque accesibilem faciat saltem sacer datibus Marianis. 35. Desiderium, ut ad unionem inter provincias, domos et sodales totius Congregationis magis magisque fovendam, edatur congruum "Periodicum" - remittitur ad Consilium Generale. [37] 36. Committitur Consilio Generali, ut statuta Cooperatorum Congregationis conficiat ac pro eisdem Cooperatoribus indulgentias congruas impetret. 37. Desiderium, ut missio nostra inter Lituanos in Africa Meridionali instituatur, ad examinandum remittitur ad Ex.mum Superiorem Generalem cum suo Consilio. 38. Cap. Generale pietate erga praedecessores maioresque nostros animatum, non solum laeto animo accipit relationem de perdurante adhuc memoria Ven. Servi Dei Casimiri Wyszyński in Balsamao in Lusitania, sed etiam Ex.mo Superiori Generali cum suo Consilio enixe commendat rem ulterius perscrutari et, si necessariae conditiones adsint, etiam domum nostrae Congregationis in Lusitania erigere. De quaestione Druiensi 39. Capitulum Generale totam quaestionem Drujensem examinandam et decidendam remittit ad Ex.mum Superiorem Generalem cum suo Consilio. Decreta haec numerro 39 excerpta sunt ex "Actis Capituli Generalis Ordinarii Congregationis CC. RR. Marianorum sub titulo Immculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis, Romae in Domo Generalitiae, ad viam Corsica N. 1 diebus 19-29 Iulii 1939 anni celebrati, atque originali textui, qui in Archivo eiusdem Domus Generalitiae asservatur, omnino respondent.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==