-607Congregationi a Sede Apostolica impetret. De vita et disciplina religiosa. 26. Respectu habito ad varios defectus, qui ultimis temporibus in Congregatione nostra apparuere, Capitulum Generale Romanum n, iudicando principalem causam quare tam multi viam vocationis deseruerunt, esse in eo, quod solida pietas, continua mortificatio et vitae interioris aestimatio magis magisque negliguntur, - invitat omnes sodales, praesertim Superiores, Magistros novitiorum, Directores iuve- natuum et ceteros iuventutis nostrae educatores, ut, non neglegendo bonam vitae materialis ordinationem, magis attendant ad aestimandam, et impensius colendam vitam interiorem cum vera solidaque pietate et prudenti mortificatione coniunctam. 27. Ad praecavendum, ne minus digni ad vota vel ad ordines admittantur, qui postea ob defectum vocationis cum scandalo aliorum a Congregatione discedunt, Capitulum Generale omnibus,quorum officium est, praecipit, ut strictiori modo observtur, ea, quae tum a Constitutionibus nostris de [36] candidatorum admissione praescribuntur, tum praesertim ea, quae instructionibus Sanctae Sedis Apostolicae circa ordinandorum qualitatibus discernendis indicantur, adamussim observentur. 28. Capitulum Generale de optimis mediis ad conservandum spiritum atque debitam evolutionem Congregationis nostrae promovendam deliberando, officii sui esse censet monere omnes et singulos sodales, ne quaerendo meliora deteriora sequantur deplorabili malo criticae indulgendo. Uniquique ius et officium est quidquid in Domino progressui Congregationis (respective Provinciae vel Domus) favere vel nocere visum fuerit, id sincero animo Superioribus patefacere, servata tamen et propria humilitate et intacta Superiorum dignitate ac auctoritate. Caveant insuper sodales, ne defectus aliorum confratrum, operum vel organi- zationis internae ad extra palam faciant coram alienis proprias querelas disseminando. 29. Capitulum Generale hortatur Superiores, ne nimis faciliter immutent praedecessorum suorm dispositiones praesertim eas, quae strictiorem observantiam Constitutionum attingunt, quaeque iam in praxi inductae sunt, ne ita via facilis ad disciplinam enervandam aperiatur et auctoritas Superiorum minuatur. 30. Capitulum Generale committit Superiori Generali cum suo Consilio, ut ad Congregationis Renovatoris ideam pristinam de fratrum laicorum educatione ad opera apostolatus revertendo, inveniat indicetque modos, quibus fratres laici ad id apti praeparentur. 31. Capitulum Generale decernitt ut Superiores Provinciales non nisi suo
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==