Decreta Ordinationes

-603M ariariorum omnibusque mediis providit. 22. Vincentius Senkus zelo pietate, laboriositate, oratione ferventi renascendam Familiae nostrae a Deo impetravit. 23. Georgius Matulewić eam a sepulcro eduxit, omniaque ei ad vitam necessaria condidit verbo, exemplo, scripto et opere. 24. Laudemus igitur viros gloriosos et parentes nostros a saeculo. 25. Laus ista non verbis prodeat, sed imitatione, maxime vero operis eorum continuatione. Meditemus opera eorum et prosequamur eorum labores. Nobis iam optime provisum est. 26. Ipsi fideliter cum gratia divina cooperati sunt et patrocinio B. M. V. confidebant; ita et nos eorum vestigia premamus. Cohortationes ad Capitulum Generale CC. RR. Marianorum diebus 21-23 Iulii A. D. 1939 dictae Romae + Petrus-Franciscus Bućys M. I. C. Decreta Capituli Generalis Romani II29 Archivum Generale Marianorum, Capitulum Generale Romanum II -1939; cfr. Marianus 20, lulio (1961), p. 32-37: Diebus 19-29mensis Iulii 1939a. in Domo Generalitia ad viam Corsica N. 1 celebratum est Secundum Capitulum Generale Romanum, cui 18 Patres Capitulares interfuerunt. Marianus: Diebus 19-29 mensis Iulii 1939 a. celebratum est Secundum Capitulum Generale Romanum, cui 18 Patres Capitulares interfuerunt et sequentia 39 decreta statuerunt: [32] De Bonis. 1. Quaestionem de liceitate utendi pecunia apud nostros depositata, sive cum oneribus, sive non, Capitulum Generale commendat Consilio Generali bene investigandam consulta etiam, si oportet, S. Congregatione de Religiosis, atque committit, ut opportunas di rectivas singulis Provinciis quamprimum hac in re dare curet. 2 . Non sunt imponenda provinciis nova onera sine praevia earum opinione. 3. Commendatur, ut administratio bonorum communium parsimonias colligere curet atque quotannis pecuniae summam, in quantum possibile est, maiorem reservet, collocando eam in titulis vel in immobilibus. 4. Capitulum Gen. regat Provinciam Americanam, ut foenora 5.5 nunc temporis solvenda pro mutuo praestito Domui Generalitiae pro posse diminuere velit. 5 . Singulae domus Congregationis solvant pro obolo S. Petri saltem 5 doliaria americana quotannis.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==