Decreta Ordinationes

-6046. Capitulum Generale rogat Reverendissimum P. Superiorem Generalem et Superiorem Domus Romanae, ut res familiarem domus tueantur et in specie magis invigilent expensis, quae fiunt pro studiosis. 7. Exquirantur ex provinciis, ut tum inventaria bonorum, tum transcripta documentorum ius proprietatis singularum domorum demonstrantium, tum etiam delineamenta proprietatis mittant ad Curiam Generalitiam. 8. Quoad res oeconomicas Domus Washingtonensis Capitulum Generale suadet Superiori Generali et Superiori Provinciae Americanae: a) ut oeconomia Domus Marianorum omnino separetur ab oeconomia "Actionis Apostolicae" et nullo modo permittatur ut ex pecunia Marianoram debita "Actionis Apostolicae" solvantur; b) ut rationes "Actionis Apostolicae" omnimode expediantur; c) ut aedificium proprium Marianorum Washingtonii, servatis de iure servandis, ad tempus alienis locetur; sodales vero sacerdotes curent assumere aliquam paroeciam administrandam, fratres [33] autem laici et clerici mittantur in alias domos religiosas Marianorum d) ut debita Domus Washingtonensis extinguantur ex redditibus pro locatione aedificii necnon ex emolumentis habitis pro labore sodalium sacerdotum. De Ordinationibus 1937 anni 9. Ordinationes (100 puncta) pro univerea Congregatione CC. RR. Marianorum a Superiore Generali de consensu sui Consilii anno 1937 approbatae remittuntur ad Consilium Generale novum pro ulteriori expurgatione et meliori redactione. Ex Decretis Capitulorum praecedentium. 10. De methodo educationis: reproducitur decretum in perpetuum approbatum a Capiulo Generali Romano 1933 annii "Sodales, qui educationi puerorum incumbunt, progressum scientiae paedagogicae prae oculis continue habeant, tamen principia moderna caeco impetu ne sequantur, sed veritatibus fidei utantur ad discernendum bonum a malo in eis, quae a modernis paedogogiae peritis proferuntur". 11. De iuvenatu: a) Curandum est, ut ad normam n. 358 Constitutionum in quavis provincia et natione, in qua domus habentur, instituantur pro posse scholae apostolicae seu iuvenatus, ad quos admittuntur nonnisi ii, qui consentientibus parentibus promittunt se Congregationi nostrae nomen daturos; b) In iuvenatum, recipiuntur pueri in aetate scholari; possunt tamen aliqui extra aetatem scholarem admitti per modum exceptionis;

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==