-602terribilior. 7 Infirmitas et imbecillitas profundissime inhaerent naturae humanae, quae nostra natura est. Non huius viribus, sed adiutorio Dei confidere debemus ac possumus, ac proinde maximo cum fervore aedificatorium istud impetramus. 8. Aedificatio nostra augere debet domum M. I. C. et perficere eam in rebus materialibus, sed crimen esset maximum in hoc subsistere. Eheu, inter praeteritos errores et hunc deploramus, quod, nimis curando materialia, obliviscebamur spiritualium. Reiiciendus est hic error. 9. Sicut lateres debent esse multi in domo magna, ita in condenda familia religiosa requiruntur personae humanae. Non defuerunt aedificatores M. I. C., qui imprimis multitudinem sodalium curabant. Qua res non est mala, sed non in eo est salus. 10. Ex 8 filiis Jesse ad regnum electus est a Deo David, statura et aetate minimus. 11. Fortitudo spiritus est res maximi momenti, cultura virtutum ipsam essentiam operis nostri constituit. Quaerite igitur primum regnum Dei, caetera vero adicientur vobis. [2] 12. Sed prudentia sequitur etiam in hac divina regula applicanda, nam et numerus est res bona, et patrimonium non est negligendum. 13. Sapientia operariorum Dei, qui domum spiritualem Congregationis religiosae construunt consistit in ordinanda debita relatione inter rem materialem, numerum et valorem spiritualem. Neglectus unus ex his tribus detrimentum parat. 14. Adhuc maius detrimentum est tunc, quando debitus ordo invertitur, scilicet, quando numerus curatur plus quam valor spiritualis et intensa vita religiosa, vel quando numerus personarum restringitur ad exiguitatem patrimonii. 15. Domo non potest aedificando crescere, nisi iis quae iam posita sunt, nova addantur. 16. Nobis non licet oblivisci magnorum patrum nostrorum: Stanislai Papczyński, Casimiri Wyszyński, Raimundi Nowicki, Georgii Matule wicz. 17. Super fundamentum Apostolorum ac Prophetarum et super lapide angulari Christo Jesu aedificata est Ecclesia. Super eodem fundamento construabant Congregationem nostram praefati viri gloriosi. 18. Nobis respuere non licet ea, quae ab ipsis adiecta sunt; immo officii nostri est superaedificare, scilicet, cognoscere opera eorum et non separare nostrum laborem a fructibus eorum. 19. Servus Dei Stanislaus a Jesu Maria Papczyński granum plantavit Congregationis nostrae, triplici charactere inditum: a) cura pauperum, b) cultus Immaculatae Conceptionis, c) suffragia pro mortuis. 20. Servus Dei Casimirus Wyszyński maxime sollicitus fuit cultor virtutum in sua persona et in suis confratribus et subditis. 21. R. Nowicki ad iuridice perfectam condicionem evexit Ordinem
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==