Decreta Ordinationes

-601opera cor nostrum ad gratiam eius recipiendam semper paratum habeamus. Hisce igitur de consensu Consilii nostri, ad normam n. 638 Const, omnibus domibus ac sodalibus obligationem imponimus ut a die, quo litterae istae illis perlectae erunt, usque ad finem Capituli ante preces vespertinas loco "Veni, Sancte Spiritus" recitent hymnum "Veni, Creator Spiritus" et post preces vespertinas Orationem pro Congregatione, quae in fine libelli precum invenitur et imum Pater, Ave et Gloria pro felici successu proximi Capituli dicant. Hortamur etiam Carissimos Sodales, ut praeter has preces communes omnes suas orationes SS. Communiones, visitationes SS. Sacramenti, bona opera ac praesertim mortificationes et cruces Deo saepissime intuitu Capituli Generalis offerre current, ut tali modo, omnes nos in spiritu coadunati humili ac instanti oratione, id quod Deo Optimo placet quodque ad profectum carissimae Congregationis necessarium est impetremus. Curent Carissimi Patres Provinciales ac Superiores domorum, ut litterae istae quantocius omnibus sodalibus intimentur. GratiaDomini Nostri Iesu Christi et Patrocinium Beatae Mariae V. Immaculate Conceptae sint cum omnibus Vobis. Arnen. Datum Romae, die 8 Ianuarii 1939 anni, in festo Sacrae Familiae. P. Andreas Cikoto M. I. C. Superior Generalis. L. S. Ladisalaus Łysik M. I. C. Secretarius Generalis [1] Exercitia Spiritualia - S. E. F. Bućys CC. RR. Marianorum in Capitulo Gen. mense Iulio 1939 anno28 28 Archivum Generale Marianorum, Capitulum Generale Romanum II - 1939, fasc. I, Antecedentia, N° 1. Exercitia spiritualia, puncta manuscripta, cap. 1, p. 1-2. I. De aedificanda Congregatione nostra. Nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt, qui aedificant eam. 1. Vita humana tendere debet ad finem ultimum suum, scilicet Deum. 2. Nos iam multoties in vita meditationem de hac re fecimus, nunc autem ex ea veritate tamquam solido fundamento exordium considerationis facimus. 3. Ex recte considerato fine ultimo officia fluunt, quae sunt media ad eum assequendum. 4. Operarii in aedificanda domo laborantes, bene opus absolvunt, si connexionis eiusdem operis fine ultimo memores sunt. 5. Nos, Reverendissimi Patres Capitulares, sumus operarii domus spiritualis, quae Congregatio CC. RR. Marianorum est, nam a sex mensibus quotidie preces nostros vespertinos concludimus oratione, in qua Congregatio M. I. C. domus Dei vocatur. 6. Iam non est maior intensitas operis aedificatarii nostri, quam in Capitulo Generali, neque est momentum gravius, nec actio solemnior, nec responsabilitas hac

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==