Decreta Ordinationes

-600Proximum igitur Capitulum Generale omnes istos defectus ac difficultates prae oculis sibi ponere, media ad illos tollendos quaerere, leges opportunas statuere, formationis religiosae et imprimis religiosae ac canonicae ordinationis nostrarum domorum ac institutorum necessitatem omnibus inculcare disciplinamque religiosam corroborare debebit. Ad opera superius enumerata, quae pro vita Congregationis maximi momenti sunt, perficienda non solum Reverendissimi Patres Capitulares, sed omnes et singuli sodales multiplici modo concurrere possunt et debent. 1°. Omnes enim sodales vi n. 642 Constitutionum nostrarum propositiones suas Capitulo Generali commendare possunt. Utantur ergo Carissimi Patres ac Fratres hoc suo iure modo vere gravi ac supematurali. Nolint in suis propositionibus quaerere, quae sua sunt, sed quae vere ad Congregationis bonum ac profectum utilia esse possunt. Propositiones autem illas ad normam decreti Capituli praecedentis (10 decretum, de decretis Capitulorum antecedentium) lingua latina conscribendas curent. Desideratur etiam, ut propositiones mature apud Capituli praesidium deponantur. 2°. Sed nolint Carissimi Patres ac Fratres oblivisci unumquemque nostrum ad formationem religiosam promovendam, ad domos canonice ordinandas, disciplinam tuendam magis vita sua, quam bonis consiliis aut postulatis concurrere. Facilius est postulata proponere, defectus iudicare, alios et praesertim Superiores censurare, quam in vita propria illa postulata adimplere, defectus evitare ac suo bono exemplo aliis sodalibus et praesertim Superioribus adiutorio esse. Felix autem successus Capituli Generalis a vero zelo supematurali ac disciplinato omnium sodalium dependet. Saepissime enim fit, ut quales electores, tales sint eorum electi. Qualis ergo spiritus in aliqua domo aut provincia dominatur, tali [4] et earum delegati ducuntur. Si in omnibus sodalibus desiderium perfectionis ac formationis religiosae vividum ac efficax erit, si omnes ordinationem vere religiosam ac canonicam domorum et institutorum nostrorum anhelabunt, si omnes disciplinam observare omnibus viribus satagent, facillimum opus erit Capitulo Generali congruas leges ad defectus eliminandos statuere Congragationisque totius bonum promovere. Omnes igitur nos ad Capitulum Generale nos praeparare ac concurrere per veram religiosam observantiam ac zelum disciplinatum in operibus nostris debemus. 3°. Demum, Carissimi, verborum Christi: "Sine me nihi potestis facere (Jo 25,5) memores, omnibus viribus orationi incumbite, Deum Optimum per intercessionem, B. V. Mariae, Patronae nostrae Immaculatae adprecantes, ut lumen ac vires necessarias et Spiritum Suum Sanctum in Capitulum futurum effundere suasque benedictione illud cumulare dignetur. Ille enim, qui ex nihilo omnia creat qui, "quae stulta sunt elegit, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit, ut confundat fortia" (1 Cor 1,27) potens est nostram parvam et variis defectibus plenam Congregationem non solum multiplicare, confortare, sed ad perfectionem ducere ac ad magna opera in Ecclesia sua adhibere, si nos vere humiles simus ac per bonam orationem ac bona

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==