Decreta Ordinationes

-599qui totam Congregationem ac singulas Provincias regant, eligunt et leges ac praescripta opportuna condunt. Sed proximum Capitulum ob peculiares conditiones ac difficultates, in quibus Congregatio nostra nunc versatur, peculiare habebit momentum.Vita enim iuvenis adhuc post renovationem Congregationis nostrae semper progreditur, semper nova instituta tam interna, quam externa aperire constringimur et activitas nostra una cum activitate totius Ecclesiae in dies magnos gressus facere debet, dum instructiones ac directivae, quae, ne gressus isti extra viam ponantur, nos praecaverent, adhuc desunt. Pulchras habemus Constitutiones, quae vitae religiosae optimum fundamentum praebent, sed ad particularia illae descendere non possunt et instructiones speciales pro unoquoque fere officio ac instituto et opere necessariae sunt. Inde tempore Visitationum Canonicarum ex omnibus fere partibus: Superiorum Provincialium et Localium, Magistrorum Novitiorum, Praefectorum Studiorum, Directorum scholarum, typographiarum et s. p. postulabatur, ut necessariae instructiones quantocius illis dentur. Iam praecedens Capitulum Generale nonnulas instructiones noviter conscriptas et veteres colligendas Consilio Generali revidere et ad novas vitae conditiones accommodare novasque conficere commisit. Consilium Generale facit, quod pro viribus suis potest, sed ultimam manum instructionibus istis apponere et vim ac auctoritatem legis illis tribuere proximum Capitulum Generale debebit. Laborem istum facilem non fore eumque maximi momenti esse omnibus clarum est. Sed adhuc maioris momenti negotium proximum Capitulum expectat. "Pulcherrimae enim et optimae instructiones", uti scribit Renovator noster, s. m. Archiepiscopus Georgius Matulewicz in suo diario die 17. X. 1910 a., "si executioni non dentur et in fundamentum vitae religiosae non ponantur, nihil prosunt". Dilectissimi! Pucherrimas et manu propria Renovatoris Conscripttas habemus Constitutiones, non paucae item Renovatoris manu scriptae adsunt nobis instructiones, quam multi tamen sumus, qui neque vitam nostram personalem, ad normas istarum legum conformare, neque domos nostras secundum illas ordinare scimus. Defectus formationis vere religiosae multorum sodalium ac religiosae ordinationis nostraram domorum ac institutorum est lapis offensionis [3] pro multis ac maxima causa istaram difficultatum, quas fere omnes Provinciae nostrae ac domus in vita nostra interna patiuntur. Hic defectus, dicamus nobis veritatem, non solum ex causis externis a nobis independentibus provenit. Causae istius defectus in nobis ipsis adsunt. Non pauci enim nostrorum activitatem externam tam magni faciunt, ut pro formatione proprie interna ac ordinatione religiosa domorum et institutorum tempus illis deest. Non pauci sunt zelo pleni, sed illorum zelus religiosam disciplinam nescit. Adsunt et tales, qui spiritu adhuc mundano duci videntur, quorum iam non pauci Congregationi valedixerunt, alii autem vocationem suam periculo exponere audent. Quantum haec omnia disciplinam religiosam enervent, quam totae Congregationi perniciosa sint ac amorem nostrum fraternum laedant, nemo est, qui non videat.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==