Decreta Ordinationes

-591solum eam restituendi cum foenore vel sine eo. Ultimi generis s. d. "deposita" potius "debita" sunt et uti talia ad normam Constitutionum et Decretorum Capituli Generalis Romani I - mi ordinanda sunt. n. 556. 96°. - In suscipiendis huiusmodi depositis videant Superiores, ne limites suae competentiae excedant, n. 560. 97°. - Decretum Capituli Generalis Romani I-mi (1933 an.), quod summam indicat, quam Superior Domus cum suo Consilio (i.e. non plus quam 1,500. franc, aureorum atque Superior Provincialis cum suo Consilio non plus quam 15.000 franc, aureorum) pro aedificiis restaurandis aut [32] construendis expendere possunt, strictissime observare oportet. 98°. - Vigilent Superiores, ut pecunia, quae pro ordinarii sumptibus non requiritur, non Domi serventur, sed tuto loco et utiliter collocetur. Si quod hac in re hucusque negligitur, quantocius corrigatur opportet. n. 561. 99°. - Cura Superiorum sit, ut in piis fundationibus cum oneribus aliquibus suscipiendis omnia ad normas Constitutionum componantur atque ut altera tabularum exemplaria in archiviis Provinciae et in Archivio Generali serventur, n. 581. 100°. - Oeconomi omnes vigilent, ut secundum exemplare inventariorum singularum domorum librorumque piarum fundationum in Archivium Provinciae, tertium in archivium Congregationis custodiendum mittant, n. 589,2. 101°. - Sicubi inventaria rerum mobilium et immobilium hucusque confecta non sunt, diligentiae Superiorum committitur eorum sine mora confectio. Altera exemplaria cum respectivis exemplariis [33] documentorum, quibus iura Congregationis in bona immobilia innittuntur, in archivium Provinciae vel Generale deponantur, n. 598. 102°. - Rationes pecuniarias Superiores ab oeconomis tempore opportuno reddenda postulare easque ipsi examinare debent, n. 590. 7. 103°. - Superiores Provinciales non praetermittant relationes de studiis, de studentibus sodalibus necnon de novitiis Superiori Generali temporibus praescriptis reddere, n. 703. 104°. - Superiorum Localium cura sit ut lectio et explicatio Constitutionum in eorum domibus statutis temporibus peragatur, n. 738,1. 105°. - Superiores locales visitationem domus suae curae commissae ad mentem et in spiritu religioso data opera diligenter perficere satagant, n. 738. 106°. - Vigilent Rectores ecclesiarum et oratoriorum Congregationis, ut sanctuaria ipsa et supellex sacra debita munditie semper et ubique conserventur, ut [34] sacristae aliique, quibus cura horum commissa est, conscientiose et vigilanter officium suum adimpleant. Sanctuaria religiosa fidelibus sint aedificatio, non autem sordes vel indecentia, quae scandalum procurant, n. 752. 107°. - Meminerint Superiores Maiores, ut saltem semel in anno librum stipendiorum missalium revidere non omittant, n. 766. 108°. - Meminerint omnes sodales adhortationum p. m. P. Renovatoris

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==