Decreta Ordinationes

-592Congregationis nostrae, nempe praescripta Constitutionum, normas et ordinationes instructiones, regulamina accurate in diesque perfectius servent; ea enim omnia progressum spiritualem singulorum et totius familiae Marianorum efficiunt, n. 770. 109°. - Praescripta de dispensationibus tam a Superioribus quam a subditis stricte observari debent. Omnis transgresio Constitutionum, non excusata dispensatione concessa vel obtenta, pro abusu et contemptu earum reputatur. Sciant dispensationem omnen vulnus legis esse, [35] quapropter rarissime ad petitionem aut concessionem earum recurrere conentur, potius virtutes oppositas exercendo perfectionem Deo dicatam sectentur, n. 773. 110°. - Commendatur omnibus et singulis Marianis, ut tessera Congregationis "Pro Christo et Ecclesia", etsi ilia magis in corde habenda sit, etiam externo modo convenienti data occasione utantur, n. 784. PARS SECUNDA 111°. - Exhortantur sodales, imprimis fratres laici, ut caveant, ne veste eorum imitationem saecularium i. e. laicismum prae se ferant, neque ipsi sibi sine scitu et licentia Superioris Domus vestes procurare conentur. n. 12. 112°. - Meminerint alumni, ut tempore studiis peragendis destinato sollicite utantur, quapropter lectionem inutilem ephemeridum vitent, n. 135. 113°. - Diligenter vitent sodales: discussiones, agitationes, factiones politicas vel nationales scissiones prudenterque illas impedire ac praecavere satagant. - n. 180. 114°. - Meminerint clerici praescriptum can. 136. C.I.C. de tonsura non negligenda, deque capillorum cultura simplici. [36] 115°. - Omnes sodales solliciti esse debent, ut oboedientia eorum vere supernaturalis in relationibus cum Superioribus in dies foveatur et in praxi crescat n. 194. 116°. - Enixe commendatur omnibus Marianis praesertim iunioribus vigilare iugiter sibimetipsis diffidendo; cautos esse in relationibus cum personis extraneis imprimis alterius sexus atque saepius de voto et virtute castitatis tam periculis obnoxia, Deo dicata et adamanda meditari; omnes occasiones vero, fortiter et sine mora amovere, n. 216. 117°. - Curae conscientiosae omnium committitur cultura spiritus paupertatis, ut non minuatur, sed in dies crescat, quapropter sodalibus aliquid, sine iusta et quidem gravi causa ab extraneis petere ali - [non existitconclusio]. 118°. - Oportet, ut omnes praescriptum de recreations in communi peragenda observent necnon mutuum exemplum invicem praebeant, ne haec obligatio in desuetudinem cadat, n. 313. 119°. - Omnes sodales conscii sint, in Domibus Religiosis disciplinam et ordinem [38] universum adamussim observandum stricte obligare. Ad id implendum mutuae, opportunae monitiones multum concurrunt; bonum commune magis quam

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==