-5901) Liber Superiorum singularum Domorum Provinciae. 2) Liber admissorum ad Congregationem. 3) Liber novitiorum. 4) Liber professorum a votis temporariis. 5) Liber professorum a votis perpetuis. 6) Liber promotorum ad s. ordines. 7) Liber defunctorum sodalium. 8) Liber discessorum post vota aut perdurantibus votis temporariis aut post vota perpetua. 9) Liber visitationum canonicarum. [29] 10) Liber reddituum et expensarum provinciae. 11) Liber continens iudicia censorum de libris et scriptis edendis. 12) Liber cronicus provinciae. Nota. Si provincia qua talis suam habet proprietatem, etiam catalogos omnes et alios libros, ut singulae domus, babere debet. 88°. - Praescripium Constitutionum, ut litterae officiales ad respectivos Superiores non vero ad eorum Consilia dirigantur eaeque ad mentem decreti Capituli Generalis Romani I - i (1933 an), lingua latina scribantur. 89°. - Superiores omnes semper prae oculis habeant, quod iam n. 3° dictum est, praescriptum scilicet de non assumendis occupationibus, quae eos aut nimis extra communitatem detineant aut ab officio suo rite implendo prohibeant, n. 515. 90°. - In memoriam Superiorum revocatur eorum officium, ut vota suorum Consiliariorum non solum non spernent, sed etiam libenter exquirent videanque, ut [30] Secretarii processus verbales sessionum Consilii accurate ronscribant et subscribenda a praeside curent n.n. 254, 258, 259. 91°. - Consiliari omnes meminerint praescriptum secreti servandi de agendis in sessionibus Consilii simulque de iure Praesidi soli reservato acta Consilii promulgandi. n. 530. 92°. Omnes Consiliarii in quaestionibus discutiendis plena libertate aperiendi propriam opinionem Superiori gaudent, re tamen decisa, etsi votum separatum habeant, executioni pro viribus adlaborare debent, n. 534. 93°. - Superiorum et eorum Secretariorum curae committuntur respective archivia, usque dum specialis instructio de archiviis praeparetur, ut scripta et documenta, quae ibi servari debent, bene ordinata et custodita atque, ne pereant aut quae secreto obnoxia sunt ab aliis legi possint semper clausa sint. n. 538. 94°. - Omnes Secretarii de obligatione secretum altissimum servandi de omnibus, [31] quae eorum fidei commissa sunt, meminerint. 546. 95°. - Deposita veri nominis i. e. pecunia aut res, quae apud sodales custodiendae deponuntur, quaeque expendi aut mutari non possunt, non sunt confundendae cum pecunia, quam diversae personae ad manus collocant cum explicita vel implicita licentia pro libitu illis disponendi et expendendi cum onere
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==