Decreta Ordinationes

-57016. Rev.mus Joannes Totoraitis - dep. d. Mariampolensis 17. Rev.mus Joannes Sobczyk - dep. d. Bielanenesis 18. Rev.mus Stephanus Sydry - dep. d. Skórcensis 19. Rev.mus Vincentius Dargis - dep. d. Kaunensis 20. Rev.mus Franciscus Meśkauskas - dep. d. Vilanensis 21. Rev.mus Josephus Maćiulonis - dep. d. Romanae 22. Rev.mus Josephus Hermanowicz - dep. d. Drujenensis [4] Decisiones Capituli Generalis III Vilanensis21 Ibidem, fasc. VIII: Protocollum, N° 1, p. 4-11; Cf. Capituli Generalis Vilanensis decreta, Marianus, Iulio I960, nr 18,p. 21-26, Nota Directionis://? fasciculo "Mariani" praecedenti publici iuris facta sunt decreta Capituli Generalis Gedanensis. In praesenti accedimus ad decreta Capituli Generalis Vilanensis, quod, extraordinarie convocatum, peractum fuit Vilani in Lettonia diebus 12-15 iulii 1927 post mortem Servi Dei Archiepiscopi Georgii Matulaitis-Matulewicz, Restauratoris /27. I. 1927/. Partes habuerunt 22 vocales. Decreta inveniuntur in Protocollo Capituli /Archiv. Generale/, sed absque titulo formali. De parte decretorum IV: "Novarum Constitutionum acceptatio" notandum est: Numeri allati significant numeros illius Conatitutionum exemplaris, quod ipse S. D. Georgius praeparaverat. Quae tamen numeratio non semper actualium Constitutionum numeris correspondet. Mutationes autem, a Capitulo acceptae, non omnes in Constitutiones impressas transierunt, quia mutatio, post Consilium Generale, ultimatim a S. Congregatione de Religiosis dependebat. Vilanae, 12-15 VH 1927 I. Revisio decretorum Capituli Gedanensis anni 1923. Capitulum Vilanense revisis decretis Capituli Gedanensis die 13 Iulii a. 1927 haec statuit: Ad 1 et 2. Proponitur Ubertas quoad scholas vel iuvenatus erigendos seu dirigendos respectu habito ad circumstantias locales. Ad 10. Capitulum Vilanense enixe commendat observationem decimi puncti Capituli Gedanensis. Ad 11. Hoc mutatur in sensu sequenti: "Fratres professi post finitam aliquam determinatam partem studiorum (scholasticatus, philosophiae, theologiae) possunt adhiberi ad aliquos labores Congregationis ut adiutores per aliquod tempus". Ad 28. Proposita nova abbreviatio tituli Congregationis non acceptatur, sed relinquitur titulus abbreviates Gedanensis, videhcet M. I. C. Ad 29. Non observatur, ideo expungitur. II. De cooperatoribus Congregationis. De cooper. Congregationis Capitulum Vilanensi die 13 iulii 1927 a. statuit:

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==