-569Preces indicuntur Cum autem Capitulum hoc Extraordinarium non parvi momenti pro ulteriore nostrae Congregationis evolutione ac progressu futurum esse censendum sit, maxime nostri irterest, ut bono cum successu illud peragatur. Imploranda est ergo Divina clementia, ut oculo propitio Congregationem nostram aspiciat atque capitularibus lumen de coelo concedat benigne, ut ipsi maxima cum prudentia, electiones perficiant necnon cetera Congregationis negotia sapienter tractent. Quapropter indicimus, ut in omnibus ac singulis domibus a die, quo hae nostrae litterae pervenient, usque ad diem 20 iulii h. a., quotidie speciales preces ad Spiritum Sanctum iuxta Superiorum dispositionem instituantur. Conclusio Et Deus Optimus Maximus, qui verae consolationis est Auctor, Immaculata Domina nostra ac Matre Sanctissima intercedente, adimpleat corda nostra afflicta grata sua divina, ut fortes in fide difficultates omnes superare valeamus atque ad Congregationis nostrae maiorem progressum strenue adlaboremus. Semper sint prae oculis nostris verba, quae sanctae memoriae Restaurator noster ut tesseram Congregationis inscribere voluit "Pro Christo et Ecclesia". Datum Romae in aedibus Collegii nostri Romani, in festo Septem Dolorum B. V. M., die 8 Aprilis 1927 anni. Franciscus Bućys Vicarius Generalis Casimirus Reklaitis M. I. C. m. f. Secretarii Vocales Capituli20 20 Ibidem, fasc. Ill, N° 1, Vocales Capituli. 1. Rev.mus Franciscus Bućys - Vicarius Generalis 2. Rev.mus Casimirus Bronikowski - Consiliarius Generalis 3. Rev.mus Marianus Wiśniewski - Consiliarius Generalis 4. Rev.mus Joannes Kriśćiukaitis - Consiliarius Generalis 5. Rev.mus Casimirus Reklaitis - Procurator Generalis 6. Rev.mus Wlodimirus Jakowski - Oeconomus Generalis 7. Rev.mus Felix Kudirka - Superior d. Chicagensis 8. Rev.mus Ladislaus Mroczek - Superior d. Skórzecensis 9. Rev.mus Pius Andziulis - Superior d. Mariampolensis 10. Rev.mus Alexander Bołtuć - Superior d. Rasnensis 11. Rev.mus Andreas Cikoto - Superior d. Drujensis 12. Rev.mus Benedictus Skrinda - Superior d. Vilanensis 13. Rev.mus Ioannes Navickas - Superior d. Marian Hillsensis 14. Rev.mus Vincendus Kulikauskas - deputatus domus Chicagensis 15. Rev.mus Josephus Vaitkevićius - dep. d. Marian Hillsensis
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==