Decreta Ordinationes

-5711. Cooperatores, quorum scopus est materiali adiutorio succurrere Congregationi Marianorum, possunt sub directione superiorum localium efformare varias associationes, varii nominis et variorum statutorum. [5] 2. Superiores illi locales tenentur de constitutione huius modi associationum acquirere licentiam superioris provincialis et certiorem reddere Superiorem Generalem. 3. Membra associationum participant in gratiis spiritualibus Congregationi concessis iuxta indultum Sacrae Rituum Congregationis. III. De viris aggregatis. Post aliquas discussiones res de viris aggregatis remittitur ad finem Capituli, nempe propositum Commissionis ut sequitur: "1. Viri pii Congregationi aggregati, qui laborando possunt praestare bona servitia Congregationi et observare praescriptum ordinem, possunt admitti in particulares domus. 2. Admittuntur a Conslilio Provinciali et haec admissio confirmatur a Superiore Generali simul cum conditionibus, quae invicem propositae sunt. 3. Viri aggregati vivunt sicut et caeteri fratres et participare possunt in omnibus exercitiis spiritualibus. 4. Congregatio post duos annos experientiae, postquam admissi fuerunt, se obligat sucurrere illis in senectute et morbis usque ad finen vitae". [6] IV. Novarum Constitutionum acceptatio. Novae Constitutiones, a s. m. Praeposito Generali Georgio Matulewicz exaratae, acceptae sunt a Capitulo unanimiter cum sequentibus mutationibus: § 11. Vocem activam et passivam habent soli sacerdotes a votis perpetuis, qui iam non sunt constituti sub cura Rectoris vel Praefecti studiorum. § 18. Ponatur post § 23 et sic incipiat: "Superiores non admittant eos quos indicant laborare uno ex sequentibus defectibus:" § 43. Supprimenda est vox "saltem", quia semper est ponendus numerus definitus. § 69. Supprimatur phrasis tota incipiendo a verbis: "Illi non solum" etc. usque ad finem. § 74. Addatur vox : "iuridico" post verba: "cum eo solo effectu". Supprimenda est mentio postulantium. § 77. Supprimantur verba: "proprietate sive eorundem".

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==