Decreta Ordinationes

-559Iuxta Sacrae Religiosorum Congregationis rescriptum anno 1909 ab Episcopo Suffraganeo Varsaviensi duo membra, anno vero 1910 mense Ianuario a Praeposito Generali consentiente Ordinario de Sejna adhuc tria membra sunt huic Instituto aggregata. Itaque nunc temporis Institutum Fratrum Marianorum sex membris, sacerdotibus constat, ex quibus unus votorum perpetuorum, unus temporalium, unus in novitiatum sunt incepturi. Praeterea sex aspirantes numerantur. - Domus novitiatus pro tempore existit Petropoli. Institutum posidet: 1) Mariampoli - monasterium cum ecclesia, aedificiis, libris, inventario variisque rebus domesticis, insuper summam pecuniae circa 27.000 libellarum; 2) Petropoli - bibliothecam et varia res ad usus domesticos respicientes, praeterea summam pecuniae 6.710 libellae. In quorum fidem subscribo Georgius Matulewicz CAPITULUM GENERALE I - POST RENOVATIONEM in Gielgaudiszkis a. 1911 [ ACIVCSVA,S 26,vol.l] Electio Reverendissimi Superioris Generalis Post obitum, die 10 Aprilis 1911 anni, Vincentii Senkowski, Superioris Generalis Congregationis CC. RR. Fratrum Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis, nos superstites fratres sacerdotes professi Georgius Matulewicz, Joannes Totoraitis, Franciscus Biicys Reverendissimum Superiorem Generalem eiusdem Congregationis elegimus fratrem Georgium Matulewicz, in quorum fidem testamur Georgius Matulewicz Franciscus Bućys Joannes Totoraitis Gielgaudiszkis die 14 Iulii 1911 L. S. | ACTVCSVA,S 26,vol.l] Beatissime Pater! Georgius Matulewicz Dr Th., qui defuncto die 10 Aprilis 1911 anni Vincentio Senkowski, a superstitibus fratribus Superior Clericorum Regularium Marianorum ab Immaculata Conceptione B. V. Mariae electus est, provolutus ad pedes Vestrae Sanctitatis humillime petit, ut in hoc officio benigne confirmetur.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==