Decreta Ordinationes

-560Et idem Georgius Matulewicz hucusque in Academia Ecclesiastica Petropoli- tana professore Theologiae Dogmaticae et inspectoris seu Vicerectoris munere functus est. Quibus muneribus post suam electionem is renuntiavit atque Friburgum Helvetiorum transmigravit, ut Instituto CC. RR. Marianorum denuo excitato sese penitus devovere posset. Humillimus in Christo servus et addictissimus Vestrae Sanctitatis filius Georgius Matulewicz Romae, 15 Novembris 1911 anni. CAPITULUM GENERALE II (post ren.) GEDANENSE a. 1923 Gedaniae, 16-19 VH192316 16 Arch. Gen. Marianorum, Ex Institutum Cap. Gen. Gedanense, fasc. I, Antecedentia, N° 2. 17 Ibidem, Protocollum sessionis 19 Iulii 1923, N° 5. Beatissime Pater, Superior Generalis Congregationis CC. RR. Marianorum, ad pedes S. V. humillime provolutus exponit: Congregatio praedicta habet tres domos pro Polonis, et tres pro Lituanis, sed nonnullae ex eis non gaudent 12 sodalium numero, quem Constitutiones pro facultate faciendi electiones ad Capitulum Generale exigunt. Commune Sodalium votum est, idque omnibus justum esse videtur, ut nihilominus seni ad Capitulum Generale deputati inter Polonos et Lituanos eligantur, qui sub praesidio Supertoris Generalis qui est, electiones peragant. Quod ut ratum habere dignetur S. V., Orator implorat. Et Deus etc. Vigore facultatum a SS.mo Domino Nostro concessarum, S. Congregatio Negotiis religiosorun Sodalium praeposita tattentis expositis, atque peculiaribus rerum adiunctis in casu concurrentibus, benigne annui pro gratia iuxta preces, pro hac vice tantum, atque servatis ceteris de jure servandis. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae, die 12 Julii 1923. C. Card. Laurenti Praefectus L. S. Vine. La Puma Subsecretarius Vocales Capituli 17 1. Georgius Matulewicz, Superior Generalis, Episcopus Vilnensis 2. Franciscus Bticys, 3. Joannes Totoraitis, 4. Felix Kudirka, 5. Vincentius Dvaranauskas,

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==