Decreta Ordinationes

-548VI. [ProtCon.Mar.97] In Nomine Domini Amen. Alexander Romanus Wilczyński Congregationis Clericorum Regularium sub Titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Praepositus ac Visitator Generalis. Reverendissimis, Admodum Reverendis, Admodum Venerandis, Reverendis, Omnibusque Patribus et Fratribus Ordinis nostri Salutem, Dilectionis Affectum ac Divinam Benedictionem. Vita boni religiosi omnibus virtutibus pollere debet, quia Inspector noster Deus, quem summopere revereri debemus ubicumque et tamquam angeli in conspectu Eius, mundi incedere. Non speciali modo huius admovere voluit dicens: videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum, ad hoc obtinendum. Omni die renovare debemus propositum nostrum, et ad fervorem nos excitare, quasi hodie, dum ad conversionem venimus. De hoc et nos potestate, qua fungimur, statuimus vos honorandissimi Patres ac Fratres in scriptis admonere. Scitis bene, vos obligatos esse benevolenter et cum juramento ad omnia observanda juxta Regulam Immaculatae Beatissimae Virginis Mariae et Constitutiones Ordinis nostri, memores ergo estote quotidie propositi vestri, illud saepius mente revolventes. Nemo mittens manum suam ad aratrum, et retrospiciens, aptus est Regno Dei. Sic ergo state in Domino charissimi, et ne recedatis a viis eius, quoniam adhaerere Deo bonum est, qui autem elongant se ab Eo, peribunt. Nolite conformari saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri, ut probetis, quae sit voluntas Dei bona, beneplacens, et perfecta, praeterit enim figura huius mundi, [98] Omnia vanitas praeter amare Deum et illi soli servire. Amorem inordinatum erga sanguine junctos exuite plane, non inscii, quod omnis qui reliquerit domum, vel fratres, vel sorores, aut patrem, aut matrem, aut agros propter nomen Domini, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. In vocatione, qua vocati estis, constanter permanete, cum omni humilitate et mansuetitudine, cum patientia et charitate, scientes, quos Deus praevidit et vocavit illos, si permaneant usque ad finem in observantia votorum, glorificabit in regno suo. Omnis et quivis Superior Localis vigilantissimus sit in omnibus, quasi rationem redditurus Altissimo Domino in tremendo iudicio: regat, custodiat, precibus firmet. Ut autem omnia statuta Congregationis nostrae rite observentur, provocamus quasi ad speculum omnes, ut videant omni die se et suos, reducente in mentem eorum puncta capitularia praedecessorum nostrorum strictissime observanta in posterum; praesertim Puncta edita per Rev.mum Generalem Thadaeum Białowieski: lmo. Ut Clausura observetur strictissime in Conventu Skurzecensi,

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==