-547progrediamini in pietate ac observantia Regulae, Constitutionum nostrarum, quorum gratia, repromissa est nobis copiosa merces apud Patrem Caelestem. Profecto scitis, Dignissimi Patres ac Fratres, quod sexenium jam elabitur et tempus novae electionis appropinquat, imploremus igitur Deum Patrem ter Omnipotentem ac Tutelarem nostram Beatissimam Virginem Mariam, ut nobis neo- electum provideat, cuius cor amore Dei ardeat, et ille sit Fratrum suorum, Ordinisque nostri amator. Quoniam vero ante novam electionem, Visitatio Canonica, inspectio in rem familiarem et supellectilem cujuslibet conventus, necnon sciscitatio de communi vita Fratrum est aprime necessaria hanc instruere et per seipsum adimplere, ingruente mense aestivo justum decidimus. Praecipimus igitur et in virtute Sanctae oboedientiae mandamus Reverendis Patribus Praesidentibus, ut quisque respective ad suum conventum, registra parata habeat; praesertim a) ut praeparet duos libros, alterum pro conventu, alterum vero pro archivo Reverendissimi Praepositi Generalis, in quibus inscribere debet; quisnam reficiebat illa et fundatione summisque ditavit; quisnam et quando erexit ecclesiam, conventumque nobis; quisnam protunc illas acceptavit, ubinam illae summae locatae sunt, et quaenam obligationes insunt eis; ac quasnam vicisitudines subibant? [96] b) Ut perceptae et expensae cum omni possibili diligentia inscribat, missarumque registra bene adnotet. c) Item, bibliothecam redigere in ordinem, et inventaria omnia, nempe sacristiae, triclinii, culinae et praedii, appositae instruere. d) Denique, tenetur tributa debitaque Caesaris salaria, tam Fratribus Ordinis, quam familiis accurate persolvere. Et nobis hoc in libro seorsivo ad id parato manifestum facere. Volumus, ut omnes extra degentes Patres ac Fratres tempore nostrae visitationis ad claustra revocentur, ut ita quemlibet illorum visitare alloqui et intueri possimus. Quoad consessum capitularem, assignamus Conventum Goźlin, et in diem 25 Septembris anni currentis; Admodum Reverendos Patres quibus de jure competit humanissime, invitamus, nempe: Rev. PP. Expraepositos Generales, Adm. Reverendum Patrem Procuratorem Ordinis; Adm. Reverendos Patres Assistentes exceptis tamen iis, qui per proprietatem vocem activam et passivam miserunt, Multum Reverendum Patrem Secretarium Generalem, nec non Reverendos Patres Concionatorem dudenarium Iacobum Malewski et Lectorem Ioannem Sunowicz ac omnes Reverendos Praesidentes. Huiusque omnes admonere volumus, ut si quis vocem habentium accedere ad praefixum locum die determinata neglexerit, hoc non obstante nos cum caeterisque electoribus juxta Constitutiones Apostoticas, in actibus capitularibus praecessuros esse. Tandem ut quam exoptatius capitularis actus ... [97] [Nb. In haec copia doc. non existit conclusione].
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==