Decreta Ordinationes

-546exacte inscripta, jam parata habeant. Omnes autem Patres ac Fratres professores obstringimur, ut res ad usum proprium sibi concessas uti vestes, libros, pecuniam conscientiose et fideliter in registro per se subscripto nobis porrigere studeant, ad impertiendam nostram facultatem illis uti ne videantur esse proprietarii, contra essentiale votum paupertatis. Pro futura Congregatione celebranda, elegimus Conventum nostrum Miroslaviensem. Actui illius praefigendo diem 2dam Octobris anni currentis. Necesse est omnes quibus de jure adesse convenit congregentur. Ideoque hisce litteris nostris solemniter invocamus et citamus Reverendissimum Expraepositum Generalem, A. R. P. Vicarium Generalem, A. R. P. Procuratorem Generalem, AA. W. PP. Ordinis, MM. RR. PP. Assistentes et R. P. Secretarium Generalem. Qui omnes biduo ante praefixum diem in praefato conventu adesse dignabuntur. [94] Ut vero hae praesentes Litterae nostrae omnibus innotescant Reverendi PP. Praesidentes, faciant eas tempore canonicae refectionis in refectorio publice perlegi, absentibus communicare, perlectas in librum ad id paratum scripto mandare et obsigillatas ad ahum conventum sine protractione temporis expedire curent, strictissime obligamur. Tandem sincero corde et affectu omnes amplectamur nostrique in orationibus vestris mementote. Datum in Conventu Puszcza Korabiewska die 7 Februarii 1856. V. [Prot.Con.Mar.94] In Nomine Domini Arnen. Alexander Romanus Wilczyński Congregationis Clericorum Regularium Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Vices- gerens Praepositus ac Visitator Generalis. Universis et singulis Adm. Reverendis Rev., Multum Ven. Venerandisque Patribus ac Fratribus, copiosam Dei benedictionem et Salutem in Domino. Post fata Reverendissimi in Christo Patris Antonii Czerniawski Praepositi Generalis, Nobis Dilectissimi subeuntes gubernacula Ordinis nostri, non sine timore ac tremore propriae imbecillitatis conscii, ad hocce opus manum nostram, et posuimus, et nisi sperare nobis arrideret; Vos suis titulis Honorandissimi Patres et Fratres Dilectissimi, orationibus vestris ac prompta oboedientia in carpenda via virtutis ac justitiae; nos ad juvaturos ac solatio esse unice quam fortasse brachia nostra huic oneri submittere [95] agrederemur, et quidam spes nostra non vacua fuit, omnes enim vos, uti optabamus adinvenimus bono communi adictos, et pro modulo suo opitulante gratia divina, virtuti ac pari religiosae prospicientes. Gratias ergo agentes Deo Omnipotenti, ac Deiparae Virginis Mariae sine Macula conceptae pro beneficis vobis elargitis. Commonemus vos in Domino, ut gratiam Divinam in vanum non accepitis, ut memores votorum solemniter nuncupatorum in bono stetis, ac magis, magisque

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==