-549Korabioviensi, Mariampolensi et Miroslaviensi. Ergo nemini licet sine Superioris localis vel eius lucum tenentis scitu et licentia de conventu exire. Si quis ausus fuerit et clausuram violaverit, in domo popinarum vel alio suspecto pernoctaverit inebriando se, moneatur prima vice viritim, secunda cum duobus testibus, et si denuo iteraverit etiam in conventu ebrietatem, ad huc semel publice in loco capitulari moneatur coram omnibus patribus. Post monitionem, si quis illum temulentum viderit, statim Superiori deferat, et tam violans clausuram, quam inebrians se, per tres dies recollectiones absolvatur, secunda vice quinque dierum cum disciplina per psalmum [99] Miserere mei Deus. 2do. Si quis tractaverit in sua cella hospites sine scitu et consensu Superioris, et ter hortatus idipsum iteraverit, sequenti die prandium non manducabit. 3ho. Experientia compertum est, quod in quibusdam conventibus nostris, Sacerdotes et Clerici pessimae occupationi vacant, quapropter, ut haec perditio temporis et pecuniarum, ac nimius affectus, conscientiae et regulari observantiae noxius a conventibus nostris eliminetur, lusum hartarum (praeterquam menstruae vel festi alicuius consolationis causa) serio prohibemus, atque casibus in nostro Ordine reservatis adjungimus. Clericus, si sit sine professione a Congregatione abigatur. 4to. Praesidens vel Rector et quivis Sacerdos, qui sibi aliquid ex bonis conventus appropriaverit, vel alicui donaverit, vel vendiderit domum aut agrum sine licentia Praepositi, a nemine Sacerdote absolvi potest, etiam ab habente potestatem a reservatis, donec reddet debitum, servatis servandis. 5to. Ressigilatio et lectio epistolarum, nec non diffamatio fratrum sunt etiam casus nobis ad absolvendum reservati. 6to. Statutum est, ut in omni conventu, elapso mense registra conventus tam perceptae, quam expensae, per duos discretos et depositarium subscribantur. Si autem habuerint aliquod dubium de veritate, statim investigare et in istis registris adnotationem facere curent. 7mo. Fumigando in cella Superioris Localis, Patribus etiam prohibetur. 8VO. Omnes patres et Fratres ad chorum et mensam communem obligantur: si quis per negligentiam omiserit, statum a Superiore puniatur. 9no. Serio prohibemus ne in ullo nostro conventu faeminae aut ancillae tam Superioribus Localibus, quam aliis religiosis famulatum praestent, sed ad omnia in monasterio obsequia [100] adhibendi sunt pueri aut alii masculini sexus servi.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==