Decreta Ordinationes

-538Providentiae ordinem specialibus gratiis privantur, atque periculum amittendae salutis incurrunt. His tantisper ad solatium nostrum memoratis, Confessarios Ordinis Nostri alloquimur: esse videlicet in Ordine nostro casus reservatos, quos et nos more praedecessorum ad coercendam licentiam reservamus. lmo. Peccatum carrus contra 6tlim praeceptum cuiuscunque speciei, opere et voluntarie completum. 2do. Furtum rerum notabilium communitatis, quod mortale peccatum constituit. 3tio. Falsificationem litterarum per nos aditarum vel nomine nostro, aut nomine Superiorum localium fictarum. 4to. Revelationem defectuum intra claustra accidentium coram personis saecularibus. 5to. Donationem extraneis pecuniae, vel rerum non concessarum, quia ut mortale pecatum pertingit, scilicet tantae quantitatis, quae furto mortali adaequatur. Ab his itaque casibus nullus (praeterquam Confessarii ad absolvendum a reservatis deputati) absolvere potest. Cum denique praesentes litterae nostrae in loco capitulari lectae et omnibus intimatae fuerint, Confessarii casus reservatos connotent; Superiores vero Locales ad protocollum conventus praesentes faciant referri. Valete in Domino atque mei ad altare Dei mementote. Datae in Conventu nostro Skurcensi die 16 Octobris 1817. L. S. Thadaeus Białowieski Praepositus Generalis mpp. De Mandato Reverendissimi Praepositi Generalis Fr. Stan. Pórzycki Secretarius Ordinis Litterae Innotescentiales 1820 [Prot.Kor.Sydry,151] Litterae Innotescentiales Thaddaeus Białowieski S. T. L. Ordinis sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Clericorum Regularium Marianorum Praepositus ac Visitator Generalis. Admodum Reverendis etc. Triennio post, Capitulum Generale decurrente, Congregationem, seu intermedium Capitulum celebrandum esse bene nostis Adm. RR. Patres. Actum hunc Regula et Statutis commendatum Visitatio Canonica singulorum conventuum praecedere debet, quem praesentibus litteris intimamus, ut Superiores conventuum omnia parata habeant, quae tempore visitationis perlustrari solent, videlicet registra missarum, registra perceptae et expensae pecuniae, inventaria ecclesiae, inventaria triclinii et culinae, denique inventaria praediorum. Praecipue vero observantia vitae regularis, illius progressus vel defectus ex secreta confratrum relatione discernetur:

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==