-537Litterae Pastorales a. 1817 [Prot.Mar.173] Thadaeus Białowieski Ordinis Clericorum Regularium Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Praepositus et Visitator Generalis. In tanta temporum adversitate regimen Ordinis suscipere, susceptumque tenere, nulla magis permovente ratione quisquam induci potest, nisi sola charitate postulante. Ad ferenda enim undique incumbentia mala, opportet charitate roborari, quae testante Apostolo (ad Corinthi. C. 13) patiens est, benigna est, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Certe neminem latet, quibus talis religio Christi impetitur, dum ministri eius restringuntur, ordo ecclesiasticus despicitur, electio sacri status impeditur, jura Ecclesiae violantur, sequaces Christi deridentur. Foris vis externa deprimit, intus anxietas, simulatio, licentia, resistentia, cupiditas, animas sequentium Christi corrumpunt. Quis igitur tuto tantisque malis irruentibus non succumbat? Quis damna animarum reparare valet? Quis in pristinum statum mores, vitamque sibi commissorum reducere sufficiat? Difficile est quippe viris etiam summa dexteritate pollentibus omnes officii sui partes exequi, at multo magis difficilius aetate gravato, viribus defficienti, locorum distantia, seiuncto, omnes videre, singulos alloqui, nutantes cohortari, lapsos erigere, stabiles in vocatione confirmare. Nostis ecquidem Confratres Dilectissimi Ordinem nostrum ad extrema redactum esse, pauci namque sunt, qui confratribus praesint, sed aeque pauci sunt qui regimini subsint. Desunt magistri scientiarum, qui juventuti religiosae lumen mentis accendant, desunt quoque juvenes, qui hoc lumine illustrentur. [174] Alii vero aetate et vocatione majores aspiciunt retro, poena aestimant vocationem suam, repetere cupiunt vanitates saeculi, quibus nutu supernae gratiae renuntiarunt. En mala quibus obruimur, sed quidnam in tanta status nostri desolatione agendum putatis? Standum omnino, standum firmiter in promissis Deo factis. Nam tametsi fortasse nostra culpa haec acciderunt, quod aliquali relaxatione regularis disciplinae, aliis inconstantiae exempla dederimus, nihilominus renovemus spiritu, et si per pauci teneamus mente et corde vocationem nostram, memores immutabilis sententiae Salvatoris nostri Iesu Christi (Math. 22) Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Insistemus hinc arctae viae, quam Dominus decurrere nos voluit dicens: Angusta porta, arcta via est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui invenerint eam (Math. 7). Pensemus tandem vocationi nostrae adnexam esse gratiam Divinam, quae efficaciter juvante salutem consequemur. Gratiam inquam, quam inconstantes animo, minime sibi promittant. Hic est enim Providentiae ordo, ut illis, quos in certo statu collocare voluerit, non tantum sufficientem sed etiam efficacem gratiam conferat, quatenus facilius status sui opere perficere, et animas salvare possint, pervertentes vero Divinae
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==