Decreta Ordinationes

-531Patribus et Fratribus Salutem in Domino. Superiores Ordinis nostri Generales more praedecessorum suorum apprime laudabilem consuetudinem retinentes, ut primum ad regimen pusilli gregis electi sunt, commissos curae suae confratros litteris ad eos directis alloqui, et efficaci adhortatione commonere valuerunt. Pascendo namque Dominico gregi praepositi suam suorumque salutem promovere unumquemque officii sui admonere, votorum solemnium observantiam inculcare, humilitatem, patientiam, charitatem, modestiam, sobrietatem aliarumque virtutum praestantiam, tanquam vitae religiosae summum ornamentum commendare, solicite intendebant. Nihil plane illorum facto laudabilius, nihil quoque mihi magis opportunum, quam illorum vestigiis inhaerere, ut pari videlicet officio mihi commisso, omne studium consilium curamque impendam in tuenda animarum salute, quarum rationem Supremo Judici redditurus sum. Adhortaturus vos, itaque Patres Fratresque Charissimi ad servandam soliciti vocationem vestram, quibus verbis efficatius utar, quam Divini Magistri Domini nostri Iesu Christi sententia: Quid prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur. Ita sane attendite verba Divinae Sapientiae: nihil prosunt sequacibus mundi divitiae mundi, gloria mundi, deliciae mundi, nihil illis proderit bonis temporalibus perfrui, si animae salutem miseri perdant. Quodsi nimis et inordinati effectus causa sequacis mundi animae suae detrimentum patientur, non ne magis timendum, si pari vitio religiosi obnoxii fuerint. Mementote Confratres Charissimi, renuntiasse vos mundo, et concupiscentiis ejus. Mementote solemniter promisse immitari oboedientiam Christi, circumferre mortificationem ejus in corpore vestro, sequi paupertatem eius, qui propter vos factus est egenus: Nam sicut Dominus noster Iesus Christus exinanivit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, sic nimirum vos opportet exinanitos esse concupiscentia oculorum, concupiscentia camis et superbia vitae. Opportet, inquam, vos esse exinanitos concupiscentia oculorum in servanda paupertate: opportet esse exinanitos affectu camis in servanda castitate; denique opportet vos exinanitos esse affectu voluntatis vestrae in custodienda religiosa oboedientia; et sicut Dominus noster Iesus Christus exinanivit semetipsum usque ad mortem, mortem autem crucis, sic etiam necesse est vos exinanitos esse quibusvis vitiis tolerare patienter adversa, ferre crucem suam usque ad mortem. Haec est summa instituti et vocationis nostrae, hic est finis quem intenta mente spectare debeamus. Sed ut vita Iesu Christi manifestetur in corpore vestro mortali, numquid aha norma tenenda est, praeter eam, quam regulae Apostolicae Sedis judicio servandum proponunt. Illa etenim ita hominum instituerint, ut singula etiam minima capita ad perfectionis apicem conducant. [173] Leges nempe in charitate Dei et proximi stabilitae non tantum excellentiam

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==