Decreta Ordinationes

-530assistant, Clerici vero et Fratres Conversi praemissa confessione sacramentali Sacra Communione reficiantur, at in conventu capitulari Missa votiva de Spiritu Sancto cantabitur assistentibus omnibus, qui ad Capitulum Generale convenerint. Tandem nihil magis necessarium est Neoelecto Generali, quam notitia status conventuum, nempe regularis observantia, individuorum qualitas, ingenia, et defectus; hinc est, cuius finis gratia Visitatio Canonica singulorum conventuum Capitulum praevidere debet. Quapropter intimatur Reverendis Patribus Locorum Superioribus omnia parata habere, quae tempore visitationis pertractari solentur, videlicet regestra missarum, proventuum et expensarum, inventaria supellectilis ecclesiae et sacristiae mobilium refectorii et culinae, nec non inventaria rerum ad oeconomiam spectantium, vestiaria religiosis, praesertim Clericis et Fratribus conversis praebeant solaria annualia solvant, libros bibliothecae ordinate componere, et diligentissime consribere faciant. Clausuram conventus (etsi paucissima est familia) retineant, ob vitandam suspensionem jure canonico latam in admittentes ingressum et excommunicationem Summo Pontifici reservatam in faeminas in claustra religiosorum ingredientes. Quamvis vero Litteris praesentibus authentica resolutio Illustrissimi Ministri Religionis expedita Varsaviae de data 3 Septembris anno 1810 ad numerum 1253 per externam non inscribitur tamen si opus fuerit, tempore visitationis videnda producetur. Denique praesentes Innotescentiales in loco capitulari perlectae protocollo conventus ingrossentur, et ad proximum conventum via cursoria infra adnotata mittantur. Interim Confratres Dilectissimi opere vocationis vestrae ferventi spiritu peragite et pro sono iter agressuro Deum exorate. Dato cum impresso Sigilli Ordinis in Conventu nostro Skórcensi die 29 Martii Thadaeus Białowieski Praepositus Generalis Petrus Szumowski Secretarius Litterae Pastorales 1811 anno. L. S. [Prot.Mar.172] Reverendissimi Patris Generalis post celebratum Capitulum Anno Domini 1811 die 29 Septembris, editae ab eodem in Conventu Skurcensi eodem anno die 11 Octobris ad conventus. Thadaeus Białowieski S. T. L. Ordinis Clericorum Regularium Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Praepositus ac Visitator Generalis. Admodum Reverendis, Multum Reverendis Reverendis omnibus in Christo

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==