Decreta Ordinationes

-532suam praeseferrunt, verum etiam sequaces suos Divinae charitatis participes efficiunt. Igitur si iustitiam christianam, si pacem conscientiae, si perfectionem vitae, si denique praemia immortalitatis assequi volueritis, hanc regulam corde, animo et opere servate, virtutes Dei Genitricis Mariae imitamini. Denique ne quispiam gravioribus peccatis, et praesertim votis solemnibus oppositis sese implicet; quinque casus reservantur, a quibus nullus Confessarius absolvere potest, nisi illi, qui in tabellis conventuum nominatim potestatem sibi delegatam habent. lmo. Furtum rerum conventus seu externum, quod ad contrahendum peccatum mortale sufficit. 2do. Lapsum carnis voluntarium cuiuscunque speciei opere completum. 3tio. Falsificationem litterarum et sigilli. 4to. Revelationem defectuum in ordine patratorum coram saecularibus. 5to. Donationem et venditionem ex rebus communitatis, vel ad usum concessis extra Ordinem. Ne autem praesentes Litterae quemquam lateant, Superiores conventuum ad mensam canonicam perlegi faciant et protocollo conventus inscribant. Datum cum appressione sigilli in Conventu nostro Skurcensi ad Conversionem Sancti Pauli Apostoli die 11 mensis Octobris Anno Domini 1811. L. S. Thadaeus Białowieski Praepositus Generalis Petrus Szumowski Secretarius Ordinis Litterae Innotescentiales a. 1814 [Prot.Cor.B.129] Thadaeus Białowieski Ordinis Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Praepositus et Visitator Generalis. Decurrente triennio post Capitulum Generale, actum Congregationis virtute Statutorum Ordinis nostri celebrandum, nunquam omissum fuisse memoria et praxi optime retinetis Admodum Reverendi Patres. Ardua quidem tempora congressum huiusmodi multum impediunt, nihilominus conventuum et religiosorum necessitas omnino postulat, ut junctis animis et sententiis Venerabilium Patrum Assessorum, Conventibus nostris tum optimi Superiores, tum probi religiosi provideantur. Actum Congregationis quantum optatum esse etiam sortiatur, Visitatio Canonica praecedet, ad quam mitiori aeris temperie, et novorum frugum collectione finita, suscipiendam este parati. Dies ipsi Congregationi celebrandae in Conventu Skórzecensi praefigitur 25 Septembris, ac, ita nimirum, ut rei oeconomicae interim attendere et semine agris reddito, conventum actui designatum expeditiones adire possitis. Quamvis autem notum sit omnibus, quos convenire oporteat ac actum Congregationis, tamen ipsius moris servandi gratia invitantur videlicet Admodum Reverendus Pater Vicarius

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==